{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Opera omnia. Vol. 1 145.6-9","citation":"Girolamo Cardano, Opera omnia. Vol. 1 145.6-9","ref":"145.6","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/girolamo-cardano/opera-omnia-vol-1/145.6","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/girolamo-cardano/opera-omnia-vol-1/145.6","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/girolamo-cardano/opera-omnia-vol-1/145.6.md","author":{"name":"Girolamo Cardano","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/girolamo-cardano"},"work":{"title":"Opera omnia. Vol. 1","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/girolamo-cardano/opera-omnia-vol-1","urn":null},"verse":false,"words":322,"text":"Hanc solùm disciplinam ex omnibus reliquimus intactam, ob inconstantiam eorum quae in illa traduntur: obiter tamen de eiusmodi, & maximè de generali ratione descriptionis attigi mus variis in locis, & maximè in libris de Rerum varietate Medicinae partes decem sunt: primùm quae antecedit totam artem, corporum humanorum dissecandorum notitia: inde artis Principia, elementa, qualitates, humores, membra, operationes, facultates: tertia est, partium singularum vsus & vtilitas: quarta morbi: inde causae & signa, post cura: in de notitia simplicium medicamentorum, & virium eorum: post, componendi ratio: demùm, eorum quae proprietate naturae agunt scientia. Ipsa per se scientia pars est natura lis Philosophiae, cuius contemplatio pul chra, opera & ordinem naturae spectanti. Medicus non vt Philosophus adeò considerat formam, finemve naturae, sed vt caeteri artifices, cùm formam & finem quasi prae oculis habeant, in efficiens & materiam magis oculos dirigit. Vsus autem, vt dixi, duplex est in huiusmodi: vnus quidem in anima, alius in opere atque extra animam. In anima quidem scientia est, & cognitio modi operandi, extrà autem, finis est sanitas. Est autem fructus in anima, alios scire dirigere quàm rectè operentur. De prima, quarta & quinta, & sexta atque vltima nos scripsi mus: liber enim Experimentorum ad vltimam partem totus pertinet. De caeteris Hip pocrates & Galenus, qui etiam de omnibus scripsit partibus praeterquam de vltima: aut si scripsit, ad nos non peruenit. De septima speciatim non scripsit. Nos praeterea de om nibus scribimus, dum commentaria in totum Hippocratem conficimus. Contradictiones quoque ad Scholia & Castigationes quasi pertinent. Philosophiae studium ipsum per si pulchrum est, & ad primae vitae notitiam nos perducit: fructus autem est scientia rerum naturalium, vnde artes exoriuntur, impul sus per ignem & aquam, & Machinarum se exonerantium trahentiumque, tum notitia proprietatum rerum & causarum: vnde quae miracula aliis videntur, nobis & cur & quomodo se habeant, nota sunt. Habet septem partes principales: Prima est de principiis naturae, materia, forma, loco, tempore, ap petitu: quod non sit locus sine corpore, ne cum duplici corpore. Secunda de simplicibus corporibus coelo terra, aëre & aqua. Tertia de mistione & mistis. Quarta, de anima.","prev":{"citation":"Opera omnia. Vol. 1 145.1-5","label":"145.1 to 145.5","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/girolamo-cardano/opera-omnia-vol-1/145.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/girolamo-cardano/opera-omnia-vol-1/145.1"},"next":{"citation":"Opera omnia. Vol. 1 145.10-13","label":"145.10 to 145.13","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/girolamo-cardano/opera-omnia-vol-1/145.10","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/girolamo-cardano/opera-omnia-vol-1/145.10"},"credit":{"text":"Girolamo Cardano, Opera omnia. Vol. 1. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}