{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Opera omnia. Vol. 1 149","citation":"Girolamo Cardano, Opera omnia. Vol. 1 149","ref":"149","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/girolamo-cardano/opera-omnia-vol-1/149","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/girolamo-cardano/opera-omnia-vol-1/149","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/girolamo-cardano/opera-omnia-vol-1/149.md","author":{"name":"Girolamo Cardano","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/girolamo-cardano"},"work":{"title":"Opera omnia. Vol. 1","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/girolamo-cardano/opera-omnia-vol-1","urn":null},"verse":false,"words":450,"text":"nisi peruicacia, pertinacia, impudientiaque professorum & expositorum qui cum duos homines, duos faciant Deos, & vera & falsa tuentur & quae ne somniarunt quidem, mordicus tenent illos dixisse: & in quibus errasse conuincuntur, ipsa potiùs negare experimenta, quam illorum fateri ignorantiam. Sic factum est, vt etiam in eisdem haereamus, in quibus etiam illorum aetate homines haerebant: nec tot annorum cursum quicquam profuisse putemus ad detegenda naturae arcana: sic vix retinemus impressionis & bellicarum machinarum & artis nauigandi vsum: atque id meritò, quòd in homines Philosophiae ignaros inciderunt. Nam existimo, si cura etiam horum cuipiam Philosopho demandata esset, perdenda potiùs fuisse, quàm perdendum iniquum dogma. At ista ob euidentem vtilitatem, & maximam, ab idiotis seruata sunt: quanta verò perierunt ab his infidis Peripateticis? alia etiam Galenicis Medicis commissa, quod non adeò vtilia vsibus hominum viderentur, nec commissa idiotarum custodiae. Adhuc disceptant, an necesse sit semen foeminae ad generationem concurrere: ita sit, vt necesse sit semen foeminae in generatione foetus concurrere, & non sit necesse. O pulchrum dogma, & dignum talibus auctoribus, ac tanta sapientialat, Nescimus, dicetis? neque ergo pudeat dicere, Nescimus: non ego Aristotelem & Galenum despicio, sed suspicio: nolim tamen in eorum inuentis, tanquam in Dei sapientia, in absoluta rerum cognitione quiescere: nolim vos plus credere illorum auctoritati, quàm experimentis: nolim magis fidere eorum dictis, quàm his quae demonstrationibus contraria eorum sententiae conuincuntur. Dabo exemplum vnum fermè vtrique commune ex 2. lib. nostro de Sanitate tuenda. Aristoteles oleum, succum, vinum, aquamque cognouit: Galenus, praeter id etiam succi alterius speciem, qua lacti similis videtur, tum muccosum. Multa nugantur, nullus illorum rationem explicat qua in re inter se differant, ita vt primùm quid vnicuique ex his conueniat, & cur quaeque inuicem esse possint aut non possint: velut oleum & vinum simul esse non possunt, vinum & aqua possunt: inde inuentis princi piis, qualia haec sint quae proprietates tum ir ipsis tum in comparatione ad nos exurgant: cur vinum vuarum seruari possit, mororum non possit: an verò haec toto genere differant, an iuxta perfectionem & imperfectionem: velut vinum & omphacium, oleum & muccosus succus? Haec atque huiusmodi scire, scire verè est. Quaenam scientia est, dicere horaeos fructus corrumpi, quod humida sint substantia aut febres generare? cur aqua, cum si humidior febrem non generat quadruplo sub pondere epota: succus pomorum facilè generat? cur cerasa celeriùs corrumpuntur ficubus, cum sint longè tamen duriora? Ita que operam dare oportet, vt alia principis multe multo profundius recondita inueniamu inuenta ab his ad trutinam reuocemus: aliquot enim falsa sunt, plura malè intellecta ea omnia excolamus, vltraque procedentes amplificemus disciplinas ipsas, atque augeamus, quemadmodum & Archimedes & Appollo nius suam Geometriam: neque enim paruum est quod adiici potest, sed ad millecu plum & vltra procedere poterit: adeò exigua est portio qui inuenta fuit ab his quae non artes ipsas iuuerunt, sed propriae ambitio ni consulentes, modum quaerentibus & inuenientibus imposuêre.","prev":{"citation":"Opera omnia. Vol. 1 148","label":"148","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/girolamo-cardano/opera-omnia-vol-1/148","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/girolamo-cardano/opera-omnia-vol-1/148"},"next":{"citation":"Opera omnia. Vol. 1 150.1-5","label":"150.1 to 150.5","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/girolamo-cardano/opera-omnia-vol-1/150.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/girolamo-cardano/opera-omnia-vol-1/150.1"},"credit":{"text":"Girolamo Cardano, Opera omnia. Vol. 1. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}