{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Opera omnia. Vol. 1 166","citation":"Girolamo Cardano, Opera omnia. Vol. 1 166","ref":"166","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/girolamo-cardano/opera-omnia-vol-1/166","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/girolamo-cardano/opera-omnia-vol-1/166","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/girolamo-cardano/opera-omnia-vol-1/166.md","author":{"name":"Girolamo Cardano","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/girolamo-cardano"},"work":{"title":"Opera omnia. Vol. 1","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/girolamo-cardano/opera-omnia-vol-1","urn":null},"verse":false,"words":419,"text":"Igitur Hippocrates censet tertio Epidemiorum, Apollonium periisse in xxxiv die quòd lac ouillum & caprillum bibisset crudum ac multum. Oportet igitur à cibis etia multo ante temperare siquidem id ille egerat circa quartam diem, propterea subiunxit, & victu malo vsus est, & omnium errorum laesiones magnae subsecutae sunt. At de Laric rursus qui obiit die centesima vigesima non solum tempore febris, sed etiam cum interim in quadragesima alleuatus fuisset, & esset abs que febre, inquit, cibis multis ac vitiosis vtebatur. Iam ergo dubium non est cum praescripsisset normam in aegris, prisanam hordeaceam, malos cibos vocare & carnes & oua, quae nec dignatur inter cibos sanorum numerare: cum dicat secundo de Diaeta: Qua volucrum robustum quid habent, alunt & inflant. Quid in libro de Veteri Medicina? nónne declara mentem suam, dicens: si aegro sani cibum demulto magis laedes ipsum quam si sano victum ferarum exhibeas. Sunt enim pauci valde qui bus minimum dare licet cibi sanorum, sed omnibus fermè expedit sorbitiones loco ciborum dare & paucas, multis etiam ex his neque illas, sed solùm potus, dare oportet: quo niam natura aegrorum quaecunque fortia edulia aspernantur, non quia mala per se, quinimo & à pane & à mazza dicit, laeduntur gra uius decuplo aegri quàm à sorbitionibus. Vult ergo sorbitionibus tantum vtendum, atque his ex pane: cum antiquo tempore vsus carnium contusarum esset ignotus, quinimo cum nosce ret triticum, elegit tamen hordeum pro prisa na, quòd sit minus robustum alimentum, intelligit robustum quod cum difficultate sub igitur, & cum hoc etiam plurimum nutrit quae duo mala sunt in carnibus contusis: tum multa alia etiam vtpote quòd facillimè putrescant, facile accendantur, & ob lentorem ob struant: eaedem in ouis, sed non sunt difficilis coctionis: ergo nihil horum conuenit febrientibus. Iterum forsan confugies ad id quòd multi febricitantes cum sumant contusa, & oua, tamen sanantur. Idem responsum: eadem confutatio: multi moriuntur, non seruantur nisi quibus vires sunt robustiores morbo simul atque errore: & non seruantur perfectè & si modo tandem perfectè non nisi longo post tempore: & remanent imbecilles, exhausti & cum malo habitu. Propterea vide quid dicat Hippocrates de huiusmodi curatione in eodem libro. Quare plerique Medici, eadem quae mali gubernatores, in se admittere mih videntur: etenim illi cum tranquillitate guber nantes delinquunt non fiunt manifesti: quun vero deprehenderit ipsos ventus magnus & tempestas, palàm iam conspicui sunt omnibu hominibus, quod ignorantia & culpa erroris sui nauem perdiderunt; sic sanè etiam mali & plurimi Medici; quum curant homines nihi E raue patientes, in quos etiam si quis maxime delinquat, nihil graue faciat, sunt autem multi tales morbi, & multo saepius quàm graues hominibus accidunt. In talibus sanè delinquentes non fiunt manifesti idiotis hominibus.","prev":{"citation":"Opera omnia. Vol. 1 165.9-11","label":"165.9 to 165.11","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/girolamo-cardano/opera-omnia-vol-1/165.9","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/girolamo-cardano/opera-omnia-vol-1/165.9"},"next":{"citation":"Opera omnia. Vol. 1 167","label":"167","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/girolamo-cardano/opera-omnia-vol-1/167","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/girolamo-cardano/opera-omnia-vol-1/167"},"credit":{"text":"Girolamo Cardano, Opera omnia. Vol. 1. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}