{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Opera omnia. Vol. 1 182","citation":"Girolamo Cardano, Opera omnia. Vol. 1 182","ref":"182","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/girolamo-cardano/opera-omnia-vol-1/182","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/girolamo-cardano/opera-omnia-vol-1/182","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/girolamo-cardano/opera-omnia-vol-1/182.md","author":{"name":"Girolamo Cardano","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/girolamo-cardano"},"work":{"title":"Opera omnia. Vol. 1","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/girolamo-cardano/opera-omnia-vol-1","urn":null},"verse":false,"words":396,"text":"Subiectos post haec falsae crimination incendij Christianos, immeritas luisse poe nas scio. Sed vbi difficultas est, nemo lapidem mouet. Quorsum enim subiecisset, qui non esset sibi facinoris conscius? Demum amitam & Burrum veneno sublatos calumniantur, tam lenibus suspicionibus, vt pudeat huiusmodi in medium afferre. Quod verò maximè accusant, est, quòd aurigauerit, cecinerit, saltauerit: quae omnia humanioris, ac si acerbius prosequi factum velis, mollioris animi argumenta sunt, non sceleris aut flagitij. Sublato metu & obrepentibus adulatoribus, paululùm ad libidinem, adolescentiae peculiarem affectum, inclinauit: in qua miris eum modis lacerant? quòd si quid habuissent potiùs quod damnassent, in tam futilem accusationem non iam se totos recepis sent. Crimina sunt adolescentiae, irritamenta potentiae, sensuum illecebrae, consilia & auxilia adulatorum: quorum nihil defuit Ne roni. At non culpabunt clementiam, libertatem iustitiam, amorem sapientum, pro borum ac tenuiorum, publicae rei dilectionem & curam, mansuetudinem, contemptum ambitionis, splendorem operum, acumen ingenij, facundiam, memoriam, gratiam in bene meritos, Deorum cultum, religionem: haec si possent culpare, in ipso potuissent, ne certè ad laudem eius haec abolendam aut minuendam pertinerent. Sed cùm in his omnibus admirabilem se praestiterit eùm omnes maiores suos probitate superauerit vanum esse puto, ex puerilibus aut adolescentiae vitiis illum criminari. Cùm ve rò seditiosi duces ac perfidi administratores auaritia & ambitione pellecti, tot beneficiorum immemores legiones solicitassent communi omnium periurio, ad armaque aduersus iustum & aequum principem capessende incitassent, quod nollet illos finibus excede re, depraedari finitimos & insontes, mise tamque plebem, quo nil magis optabant milites: crimini eius datur alienum scelus. Indicio autem est sub Nerone tam amplis fini bus Romani Imperij nullum fuisse bellum, nisi pro Armenia cum Parthis: quòd etian & victoriis insignis, & liberalitate admirabilis placauit, mediumque tenuit, vt nec auidus quicquam ex hostilibus adiecerit imperie fraude vel vi nec ob mollitiem aut socor diam amiserit. Quae duo vitia, etiam in his qui optimi habiti sunt Imperatoribus, Traiano atque Adriano, damnantur. Horum alteri nil satis esse videbatur, alter etiam patris factis per summam segnitiem inuidebat. Desertus ergo ab improbis militibus ac facinorosis, mortem se suâque virtute dignam oppetiit: manumque fortiter sibi inferens ostendit nihil formidare potuisse, nec mortem honestam refugerit. Quinetiam qualem animum retinuerit, in ipso quoque mortis instantis sensu declarauit, cùm militi cuidam ad cum pro auxilio venisse simulanti respondit, Serò: scilicet, si ad auxilium. Inde subiecit: Et haec est fides: ne non intelligere fraudem videretur. Cogita modò tu, quali ingenij praestantia, quali prudentia ac fortitudine fuerit. Vnde illa verba: ἱ πρίπε Νέρωνι, ἡ πρίπι.","prev":{"citation":"Opera omnia. Vol. 1 181.14-18","label":"181.14 to 181.18","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/girolamo-cardano/opera-omnia-vol-1/181.14","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/girolamo-cardano/opera-omnia-vol-1/181.14"},"next":{"citation":"Opera omnia. Vol. 1 183.1-3","label":"183.1 to 183.3","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/girolamo-cardano/opera-omnia-vol-1/183.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/girolamo-cardano/opera-omnia-vol-1/183.1"},"credit":{"text":"Girolamo Cardano, Opera omnia. Vol. 1. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}