{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Opera omnia. Vol. 1 19","citation":"Girolamo Cardano, Opera omnia. Vol. 1 19","ref":"19","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/girolamo-cardano/opera-omnia-vol-1/19","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/girolamo-cardano/opera-omnia-vol-1/19","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/girolamo-cardano/opera-omnia-vol-1/19.md","author":{"name":"Girolamo Cardano","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/girolamo-cardano"},"work":{"title":"Opera omnia. Vol. 1","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/girolamo-cardano/opera-omnia-vol-1","urn":null},"verse":false,"words":245,"text":"Ex his omnibus locis, Antuerpiae, Basileae, & Vexuntij solum moram traxi, cupiebant enim Antuerpiani omni studio me retinere: Londini Regem allocutus um, accepique dono centum coronatos, renui quingentos, certè aliqui dicunt mille (veritatem scire non potui) quod titulo ipsius Regis, in Pontificis praejudicium subscribere noluerim: in Scotia familiaris factus sum Proregi Gallorum Vsellae Principi: Basileae parum abfuit, nisi admonitus à Gulielme Gratarolo, ne in pestifero hospitio reciperera Vexuntij ab Antistite Lexouiensi bene acceptus, vt alias commemoraui, & donatus, tum aliis in locis. Itaque Romae quatuor annis, Bononiae nouem, Patauij iii. Papiae xii. Moiraghi iv. primis, Gallareatae vno: In oppido Saccensi vi. propè annis: Mediolani xxxii. penè in tribus vicibus, tribus annis, vt ita dicam, vagatus sum. Praeter hoc iter, vidi Venetias, Genuam, & Romam, & Vrbes quae sunt in itineribus his, velut Bergamum, Cremam, Brixiam, & reliquas: item Ferrariam, atque Florentiam: vltraque Vogheram atque Derthonam: Et vt breuiter dicam, penè totam Italiam, excepto Regno Neapolitano, & coniunctis regionibus, vt Apulia, Latio, Piceno, Vmbria, Brutiis, magna Graecia, atque Lucania, & Abbruzo. Sed quaeres cui bono tot vrbium commemoratio? magno, modo vna die spectaueris iuxta doctrinam Hippocratis, nam natura loci intelliges qualis sit, & mores habitantium, & quam partem praestet eligere, qui morbi regnent: Et ex his quae commodior, nam tota illa pars olim & ob frigus, & nunc magis ob dissidia, parum est vtilis: tum verò ad historiarum intellectum, & praecipuè auxilio Mathematicorum talia describentium: naturam quoque & prouentum plantarum, atque animalium, & iter peregrinantibus, vnde libri etiam in hoc genere impressi habentur lingua Italica, hoc docentes etiam addita distantia.","prev":{"citation":"Opera omnia. Vol. 1 18","label":"CAPVT XXIX","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/girolamo-cardano/opera-omnia-vol-1/18","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/girolamo-cardano/opera-omnia-vol-1/18"},"next":{"citation":"Opera omnia. Vol. 1 19.1-4","label":"19.1 to 19.4","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/girolamo-cardano/opera-omnia-vol-1/19.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/girolamo-cardano/opera-omnia-vol-1/19.1"},"credit":{"text":"Girolamo Cardano, Opera omnia. Vol. 1. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}