{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Opera omnia. Vol. 1 201.1-5","citation":"Girolamo Cardano, Opera omnia. Vol. 1 201.1-5","ref":"201.1","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/girolamo-cardano/opera-omnia-vol-1/201.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/girolamo-cardano/opera-omnia-vol-1/201.1","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/girolamo-cardano/opera-omnia-vol-1/201.1.md","author":{"name":"Girolamo Cardano","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/girolamo-cardano"},"work":{"title":"Opera omnia. Vol. 1","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/girolamo-cardano/opera-omnia-vol-1","urn":null},"verse":false,"words":379,"text":"Sic enim ab initio cum vicus vicum, domus domum, regio regio nem vexaret, vt nihil tutum cuiquam esset arreptis armis, & occupata tyrannide, Ninu imperium constituit Assyriorum: sub quo com modiùs viuebatur: quanquam vna tota gens Assyriorum tyrannidem, non solùm vnus ho mo exercebat, quàm sub vllo principe, tyrannis autem omnibus: cuius rei etiam testi est Plutarchus in Thesei vita, qui ob hoc vi Deus habitus est, quòd Atticae formam hanc viuendi non armis, vt Ninus, nec sub vno, sec sub Rempublicam Atheniensem redegit. Ita necesse est in omni regno esse quod regatur vt corpus, & quod regat vt caput: semperque caput hoc corpori graue quodammodo est. Sed cum vitiis gentis Assyriae & regum, nouissimè Sardanapali subditi paulo meliu viuerent quàm ab initio nullis sub principibu per Arbacum translatum est regnum ex Assy riis in Medos. Qua mutatione simul Diuina sapientia duobus maximè commodis prospexit: & vt quae in Assyriis leges & consuetudines erant praeter ius atque aequum velut solutis nimis moribus antiquarentur: & vt eorum iniuriis in alias gentes illatis, per Medos versa vice satisfieret: quanquam enim pluribus vnus homo vel gens iniurias inferat. satissit omnibus pulcherrimo Dei consilio, si vnus homo seu gens, licet non omnes qui iniuriam acceperint, vindicent in iniustam gentem vel hominem illatas iniurias. Ergo parratione, cùm Medi Assyrios satis pressissent, alios verò iniuriis afficerent: visum est diuina sapientiae, vt ex Medis sub Astyage per Cyrum in Persas imperium deferretur. Et ne nor fortuitò id accidisse contingat, vt caueret per somnum monitus est ipse Astyages: exponique iussit Cyrum nepotem: vnde postmodum tragoedia illa in Harpagum: cuius cùm non meminerit Xenophon, illi aetati proximior, fabulam esse suspicor, à mendacissimo Herodoto natam. Sed vt vt fuerit, eiusmodi transla tiones regnorum, maximè violentas, mani festa signa consequi solent, quibus monea mur, non hominum errore aut vi (vt plerique mortalium credunt) sed diuino consilio ista peragi: namque cùm Persae diu regnassent & vt Medi crudelitate, ita ipsi ambitione sub iectas nationes pressissent, exusto Ephesi templo Dianae (quod ob magnitudinem, artifi cium, opulentiam & celebritatem inter miracula orbis numerabatur) à Graeco quodam Herostrato, vates protulerunt natum puerum, qui Asiam totam pressurus esset: ita naturr constat eadem die Alexandrum Magnum, qu imperium transtulit ex Persis ad Graecos: vt quas passi essent Graeci à Barbaris iniurias non solùm, sed etiam aliae gentes à Persis ipsis vindicatas in eisdem viderent.","prev":{"citation":"Opera omnia. Vol. 1 200.10-12","label":"200.10 to 200.12","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/girolamo-cardano/opera-omnia-vol-1/200.10","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/girolamo-cardano/opera-omnia-vol-1/200.10"},"next":{"citation":"Opera omnia. Vol. 1 201.6-10","label":"201.6 to 201.10","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/girolamo-cardano/opera-omnia-vol-1/201.6","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/girolamo-cardano/opera-omnia-vol-1/201.6"},"credit":{"text":"Girolamo Cardano, Opera omnia. Vol. 1. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}