{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Opera omnia. Vol. 1 207.9-11","citation":"Girolamo Cardano, Opera omnia. Vol. 1 207.9-11","ref":"207.9","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/girolamo-cardano/opera-omnia-vol-1/207.9","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/girolamo-cardano/opera-omnia-vol-1/207.9","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/girolamo-cardano/opera-omnia-vol-1/207.9.md","author":{"name":"Girolamo Cardano","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/girolamo-cardano"},"work":{"title":"Opera omnia. Vol. 1","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/girolamo-cardano/opera-omnia-vol-1","urn":null},"verse":false,"words":189,"text":"Excogitauerat autem inter genera cruciatus etiam, vt larga meri potione per fallaciam oneratos, repentè veretris deligatis, fidicularum simul vrinaeque tormento distenderet. Quod etiam, nisi eum mors praeuenisset, & Thrasyllus consultò (vt aiunt) differre quaedam spe longioris vitae compulisset, plu res aliquanto necaturus, ac ne reliquis quidem nepotibus parsurus creditur: cum & Caium suspectum haberet, & Tiberium vt ex adulterio conceptum aspernaretur. Nec abhorret à vero: namque identidem felicem Priamum voca bat, quòd superstes omnium suorum extitisset Quam verò inter haec non modò inuisus ac detestabilis, sed praetrepidus quoque atque etiam contumeliis obnoxius vixerit, multa iuditia sunt: Aruspices secretò ac sine testibus consuli vetuit: vicina verò vrbi oracula etiam dissicere conatus est. Sed in maiestate Praenestinarum sortium territus destitit: cùm obsignatas, deuictasque Romam non reperisset in arca nisi relatas rursus ad templum. Vnum & alterum consulares, oblatis prouinciis; non ausus à se dimittere: vsque adeò detinuit donec succes sores post aliquot annos praesentibus daret: cùm interim manenteo fficij titulo, etiam delegaret plurima, assidueque illi per legatos & adiutores suos exequenda curarent. Nurum ac nepotes nunquam aliter post dam nationem quàm catenatos, obsutaque lectica loco mouit: prohibitis per militem obuiis ac viatoribus respicere vsquam, vel consistere.","prev":{"citation":"Opera omnia. Vol. 1 207.5-8","label":"207.5 to 207.8","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/girolamo-cardano/opera-omnia-vol-1/207.5","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/girolamo-cardano/opera-omnia-vol-1/207.5"},"next":{"citation":"Opera omnia. Vol. 1 208.1-4","label":"208.1 to 208.4","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/girolamo-cardano/opera-omnia-vol-1/208.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/girolamo-cardano/opera-omnia-vol-1/208.1"},"credit":{"text":"Girolamo Cardano, Opera omnia. Vol. 1. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}