{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Opera omnia. Vol. 1 23","citation":"Girolamo Cardano, Opera omnia. Vol. 1 23","ref":"23","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/girolamo-cardano/opera-omnia-vol-1/23","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/girolamo-cardano/opera-omnia-vol-1/23","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/girolamo-cardano/opera-omnia-vol-1/23.md","author":{"name":"Girolamo Cardano","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/girolamo-cardano"},"work":{"title":"Opera omnia. Vol. 1","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/girolamo-cardano/opera-omnia-vol-1","urn":null},"verse":false,"words":342,"text":"Quid felicitatis poterat esse in Acilio cùm opes euanuissent, dolores pro voluptatibus, & egestas loco diuitiarum subingressa foret? non laborabo, vt ostendam Acilium fuisse infelicem, cùm nil majus sit infelicissimae vitae argumentum quàm olim iucundè, & prosperè vitam duxisse, nunc autem misere. At Senecae quid nunc reliquum praeter malam famam: anima beata esse non potest, cum viueret cum gregibus exoletorum, cum mensis cedrinis eburneisque, foenore Italiam obruente, tot hortis vt etiam in adagium transierint? postquam coactus est metu venenorum Neronis, viuere pane & pomis solis ac aqua è fontibus hausta; idem docuit nemini deesse, modo velit, victum ad felicitatem, postquam sufficiunt tam pauca etiam luxuriosissimo nepoti: nam caetera erant ad voluptatem, non ad victum. Sed quid magis nostra decreta confirmat stulta iactantia L. Syllae? qui se, occiso Mario iuniore, felicem iussit appellari, cùm tam maximè esset miser, senex, caedibus, & proscriptionibus foedus, cum tot inimicis, deposito magistratu. Quòd si sic licet esse felicem, & nos multo magis eo nomine digni erimus. Viuamus ergo cum nulla felicitas sit in his mortalibus, quorum substantia est marcida, inanis, & vacua. Quòd si quicquam boni est, quo adornes hanc scenam, neque huiusmodi fraudati sumus. Cuiusmodi quies, tranquillitas, modestia, temperantia, ordo, vicissitudo, hilaritas, spectacula, societas, temperantia, somnus, cibus, potus, equitatio, nauigatio, deambulatio, notitia rerum nouarum, meditatio, ontemplatio, educatio, pietas, coniugium, conuiuia, memoria praeteritorum bene disposita, mundities, aqua, ignis, Musicae auditus, oculorum lustratio, sermones, fabulae, historiae, libertas, continentia, auiculae, catuli, feles, consolatio mortis, communis temporis transitus miseris aequalis ac beatis, casuum & fortunae. Spes etiam insperatorum, exercitatio in aliqua arte quam noris, transmutatio quae multiplex est, Orbis amplitudo. Quid est ergo malum, in tot benefactorum, & sapientum multitudine, vt omnia sint plena spei? non ergo viuimus infelices, & nisi communis conditio hominum repugnaret, auderem praedicare amplam felicitatem: sed turpe ac futile consilium, vt alios decipias mentiri. Ergo si mihi optio loci detur Aquilam, vel Portum Venetis amoena ad habitandum loca me transfetam: aut si extra Italiam Erycim Siciliae, Diepam iuxta Drudim fluuium, Tempeve Thessaliae: neque enim aetas fert Cyrenaicam regionem, aut montem Syon Iudaeae, vel vt quaeramus Zeilam insulam Indiae: felices enim ferunt homines, regiones, non faciunt.","prev":{"citation":"Opera omnia. Vol. 1 22","label":"CAPVT XXXI","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/girolamo-cardano/opera-omnia-vol-1/22","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/girolamo-cardano/opera-omnia-vol-1/22"},"next":{"citation":"Opera omnia. Vol. 1 23.1-5","label":"23.1 to 23.5","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/girolamo-cardano/opera-omnia-vol-1/23.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/girolamo-cardano/opera-omnia-vol-1/23.1"},"credit":{"text":"Girolamo Cardano, Opera omnia. Vol. 1. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}