{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Opera omnia. Vol. 1 259","citation":"Girolamo Cardano, Opera omnia. Vol. 1 259","ref":"259","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/girolamo-cardano/opera-omnia-vol-1/259","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/girolamo-cardano/opera-omnia-vol-1/259","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/girolamo-cardano/opera-omnia-vol-1/259.md","author":{"name":"Girolamo Cardano","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/girolamo-cardano"},"work":{"title":"Opera omnia. Vol. 1","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/girolamo-cardano/opera-omnia-vol-1","urn":null},"verse":false,"words":422,"text":"Contexui, De Orthogras Contexu, cum dictiones, quae per se positae acuuntur, in contextu grauantur, vt protinus Aeneas celeri certare sagitta Idiomate, cum Graecum vocabulum, nulla nec temporis, nec literarum facta mutatione, ad nos venit, tum enim seruat accentum Grae cum, vt Tegea, Nimea, Creusa, Aretusa, Amaryllis, Amarylli, Amaryllida, Corydon, Simoeis, Arcadis, Cyclopis, Penelope, Pentecoste, Aristoteles, Demosthenes, & id genus quamplurima. Quod si dixeris in quibusdam è supradictis mutari, in e, longum, respondeo antiquos Graecos sic pronunciasse ητα, vt non e longum in Penelope, Grammatice, Aristoteles, sed de hoc multa in fragmentis nostris. In Aristotelis autem, Aristoteli, Aristotelem, Aristotele accentus est in antepenultima quia Latinè declinantur. Comedia autem, tragaedia, sophia, symphonia, & similia, mutant accentum, cum corripitur vltima, Graecè enim κωμωδία τραγωδία σοφία συμφωνία dicitur, nos comaedia, tragaedia, sophia, symponia, vltima correpta. Apocope, aut syncope, cum dictiones per apocopen, aut syncopen proferuntur. Tunc enim accentum retinent integrae dictionis, & vocatiui in i, à nominatiuis in ius vt Mercurius, Virgilius, Domitius, Ouidius, ô Mercuri Virgili, Domiti, Ouidi, seruato accentu supra eam syllabam, in qua erat in nominatiuo, & si est breuis, vt Mercuri facunde nepos Atlantis, & nulli flebilior, quam tibi Virgili, sic nomina, & pronomina in as, vt Arpinas, Rauennas, cuias, nostras circumflectunt vltimam, quia sunt per syncopen ab his vetustis hic & haec Arpinatis, Rauennatis, cuiatis, nostratis quae in penultima circumflexum habent, remota igitur ti, idem accentus remanet: longus accentus, ponitur supra syllabam, cum longam esse illam ostendere volumus, vt salum ber. Breuis autem cum breuem, vt funebris Hyphen virgula est subincurua, quae supponi tur fini vnius dictionis, & principio alterius, cum coniungere eas volumus, vt ante malorum, anteuolans. Hypodiastole vero, est dextera pars circuli, qua supposita dictionibus, notamus eas male cohaerere, ac distinguendas, vt cor vinum laetificat, ne coruinum proprium dicere videaris, distinguo post cor ad imam literam dicto accentu, sic illud apud Graecos, quod & Fabius refert, vbi de ambiguo scribit & ἀυλὴ, τρὶς ἔπισιν, ne videaris dicere tibicina cecidit pro eo quod, aula ter ceciderit, interponatur hypodiastole inter ἀυλὴ, & τεὶς, & vitabitur amphibologia, & viridique in littore conspicitur, sus, ne videaris dicere conspicit vrsus, inter conspicitur, & suis interponitur hypodiastole ad imas literas. Eodem etiam accentu vtimur, cum volumus distin guere sensum, vt in illo, ereptae virginis, ira, ne videatur significare iram virginis erep tae, sed ita propter ereptam virginem, post virginem, post virginis supponitur diastore. Apostrophus item est pars quaedam dextera circuli, sed ad summam literam apposita, qua nota significamus vltimam ibi vocalem elisam, vt tanton me crimine dignum duxisti? pro tantone & Hectoris Andromache Pyrrhin connubia seruas? pro Pyrrhine. Dasia & Phile licet non vtamur, quia vt dixi, loco ipso phia Liber.","prev":{"citation":"Opera omnia. Vol. 1 258.9-11","label":"258.9 to 258.11","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/girolamo-cardano/opera-omnia-vol-1/258.9","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/girolamo-cardano/opera-omnia-vol-1/258.9"},"next":{"citation":"Opera omnia. Vol. 1 260","label":"REGVLA XXIX","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/girolamo-cardano/opera-omnia-vol-1/260","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/girolamo-cardano/opera-omnia-vol-1/260"},"credit":{"text":"Girolamo Cardano, Opera omnia. Vol. 1. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}