{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Opera omnia. Vol. 1 265","citation":"Girolamo Cardano, Opera omnia. Vol. 1 265","ref":"265","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/girolamo-cardano/opera-omnia-vol-1/265","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/girolamo-cardano/opera-omnia-vol-1/265","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/girolamo-cardano/opera-omnia-vol-1/265.md","author":{"name":"Girolamo Cardano","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/girolamo-cardano"},"work":{"title":"Opera omnia. Vol. 1","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/girolamo-cardano/opera-omnia-vol-1","urn":null},"verse":false,"words":262,"text":"CAPVT X. Quòd Alea damnata sit ab Aristotele. Aeterum cum ad ludum descendimus, & C ad veram Aleam, de qua infrà dicemus, in qua praeter eos, qui ob magnum animi dolorem, pecunia certant, excusatum neminem habeo & infamis est Alea, quòd homo ab amico, sed inuito, lucratur. Lucrum enim à volentibus, atque scientibus optimum est proximum, quod à scientibus, & nolentibus. In primo quidem genere sunt Iurisconsulti, atque Medici, in secundo mercatores. Tertium genus est, quòd à scientibus, sed nolentibus, & amicis, vt ludus Aleae. Quartò quòd à nolentibus, ac scientibus, vt dolo partum Quintò, quòd ab inuitis, & scientibus, non amicis, vt latrocinium. Aliam causam exponit alibi dicens: Aleatores tamen, ac fures, atque latrones, illiberales sunt; turpi enim versantur in lucro: omnia autem quaestus causa agunt, & sustinent probra. Atque fures quidem capiendi gratia, maxima pericula lubeunt: Aleatores autem ab amicis, quibus dare oportet, lucrantur. Vtrique igitur lucrari volentes, vnde non oportet, turpi in lucre versantur; & omnes tales accipiendi actus lliberales sunt; quin quòd lusor est perjurus, & conuicia iacit in Deos, prodigus simul, & auarus, & si natura talis non sit, fit tamen iracundus, spes vanas nutrit deses, & corruptor iuuentutis. Et ferunt Christiani tantam; quam antiqui damnarunt, iuraque non admittunt: Inde leuiora peccata prosequuntur. Quod à Principibus ortum habeat hoc malum, illi verò omnia sibi licere volunt: quamobrem (vt dixi) ludus Aleae pessima res est in Republica, in graui tamen metu, & tristitia, & cum maximi animi aestibus detinen tur, plus longè leuat curas ludo latrunculorum; quoniam fortunae expectationem habet; nec indiget toto homine, vt illi. Corporei autem ludi eo tempore insalubres, & periculosi sunt. t ea eneri ex ore cur & 120","prev":{"citation":"Opera omnia. Vol. 1 264-2","label":"CAPVT VIII","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/girolamo-cardano/opera-omnia-vol-1/264-2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/girolamo-cardano/opera-omnia-vol-1/264-2"},"next":{"citation":"Opera omnia. Vol. 1 265-2","label":"CAPVT XI","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/girolamo-cardano/opera-omnia-vol-1/265-2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/girolamo-cardano/opera-omnia-vol-1/265-2"},"credit":{"text":"Girolamo Cardano, Opera omnia. Vol. 1. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}