{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Opera omnia. Vol. 1 29.5-9","citation":"Girolamo Cardano, Opera omnia. Vol. 1 29.5-9","ref":"29.5","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/girolamo-cardano/opera-omnia-vol-1/29.5","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/girolamo-cardano/opera-omnia-vol-1/29.5","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/girolamo-cardano/opera-omnia-vol-1/29.5.md","author":{"name":"Girolamo Cardano","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/girolamo-cardano"},"work":{"title":"Opera omnia. Vol. 1","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/girolamo-cardano/opera-omnia-vol-1","urn":null},"verse":false,"words":352,"text":"Secundum, ibidem non multo post moranti: videbatur mihi quod anima mea esset in Coelo Lunae, nuda à corpore, & solitaria, & ob id quaerebar, audiui vocem patris mei dicentis, Datus sum tibi custos à Deo, omnia hic Tom. I. sunt plena animabus, sed eas non vides, vt neque me, sed illas neque alloqui licet: manebis autem in hoc coelo vij. millibus annis, totidemque in singulis orbibus, vsque ad octauum, post peruenies ad Dei Regnum. Id ego sic interprecatus sum Patris anima tutelaris spiritus, quid amicius aut iucundius: Luna Grammaticam: Mercurius Geometriam, & Arithmeticam: Venus Musicam, diuinandi disciplinam, & poësim: Sol Moralem: Iupiter Naturalem: Mars Medicinam: Saturnus Agriculturam, herbarum scientiam, artes reliquas humiliores: Octauus orbis spicilegium, sapientiam naturalem, & varia studia, post haec aliquando cum Principe requiescam. Id quasi expressum etiam me non aduertente, in septem particulis problematum, quibus absolutis vel editis immineat tempus. Visus sum etiam aliquando inuenem mihi blandientem agnoscere, cuius tamen experrectus minime memini, quem cum interrogassem quis esset, & cuias, grauatè respondit, Stephanus Dames: Non fert lingua Latina aliter explicari quam aliena sonet. Ego saepius cogitaui de hoc, τέρανος coronam significat μετος media, medietasve Aliud quod significauit Romae quam ducturus essem vitam: vidi enim me anno M. D. lviii. vii. Idus Ianuarias cùm Mediolani absque munere publico degerem: esse in Vrbe quadam multis Palatiis referta, atque ornata: Et inter caetera domo aurea, cui postmodum vbi Romam veni, similem conspicatus sum videbatur autem dies festus, & ego solus cum famulo, & mula, & ambo latebant post donum, audiebam tamen vocem famuli: Ibi cum pauci occurrerent in via, & ab omnibus curiose sciscitarer vrbis nomen, nemine docente, anus quaedam dixit vocari Bachettam, Latine virgam qua solent pueri vapulare, antiquo tempore ferulam, Iuuenalis. Et nos ergo manum ferulae subduximus, Solicitus ergo ibam quaerens, qui me doceret nomen verum: nam mecum dicebam, non est nomen hoc barbarum, nec in Italia vnquam intellexi esse talem vrbem, haecque iam obieceram anui, addidit, In ea sunt Palatia quinque, vt ego vidi (inquio) plusquam viginti, tum illa repetiit, at non sunt nisi quinque. Itaque nondum inuento famulo, nec mula, experrectus sum. Quod afferam certi, non habeo quicquam, solum, illud apertum est Romam, & quid nomen illud Bachetta referret.","prev":{"citation":"Opera omnia. Vol. 1 29.1-4","label":"29.1 to 29.4","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/girolamo-cardano/opera-omnia-vol-1/29.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/girolamo-cardano/opera-omnia-vol-1/29.1"},"next":{"citation":"Opera omnia. Vol. 1 29.10-11","label":"29.10 to 29.11","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/girolamo-cardano/opera-omnia-vol-1/29.10","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/girolamo-cardano/opera-omnia-vol-1/29.10"},"credit":{"text":"Girolamo Cardano, Opera omnia. Vol. 1. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}