{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Opera omnia. Vol. 1 3-2","citation":"Girolamo Cardano, Opera omnia. Vol. 1 3-2","ref":"3-2","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/girolamo-cardano/opera-omnia-vol-1/3-2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/girolamo-cardano/opera-omnia-vol-1/3-2","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/girolamo-cardano/opera-omnia-vol-1/3-2.md","author":{"name":"Girolamo Cardano","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/girolamo-cardano"},"work":{"title":"Opera omnia. Vol. 1","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/girolamo-cardano/opera-omnia-vol-1","urn":null},"verse":false,"words":391,"text":"CAPVT IV. Vitae ab initio vsque ad praesentem diem finem scilicet Octobris, an. 1575.) enarratio breuis. TOrsan hoc si Suetonius animaduertisset, Taddere ob commodum legentium poterat, neque enim, vt Philosophi dicunt, quicquam est, quod vnum non fit. Ergo natus Paiae, primo mense, nutritium ipsa die qua aegrotauit (vt audiui) ex peste amisi: rediit mater; mihi carbunculi quinque in facie crucis in effigiem, superuenerunt, vt vnus, foret in nasi apice: Quibus locis post triennium, totidem tubercula (variolas vocant) renouata sunt. Mense secundo nondum expleto, Isidorus Resta Ticinensis patritius, me nudum balneo aceti calidi exceptum, tradidit nutrici: per illam delatus sum Moiragum (villa est vii. M. passuum distans à Mediolano, in via recta ex rbe nostra Papiam per Binasci oppidum: ibi cùm venter obduruisset & intumesceret, corpus contabesceret, intellecta causa, quò nutrix vtero gereret, meliori nutrici traditus sum, sub qua tertio anno ablactatus sum. Quarto delatus Mediolanum, mitius tractatus sum a matre, & amita Margarita illius sorore mulier cui fel defuisse existimo) nisi quòd & à patre & à matre sine causa verberatus, toties aegrotani ad mortis periculum. Tandem septennis cum factus essem, (neque enim pater cum matre habitabat) tum primum cum meritò possem verberibus dignus haberi, à verberibus abstinendum decreuerunt. Sed maa sors minimè me deseruit, infortunium commutauit non sustulit; conducta enim domo, pater me, & matrem, & materteram secum traxit in domum: atque ibi iussus sequi patrem, tam molli corpore, ea aetate, à summa quiete, ad summam & assiduam exercitationem retractus, meritò in capite octaui anni, laboraui dysenteria cum febre: & erat morbus tum Epidimius, si non pestilens vrbi nostrae, & ego clam multam vuam acerbam deuoraueram. Itaque aduocatis Bernabone Cruceio, & Angelo Gyra, non prius in spem salutis redij, quàm cùm prorsus vt mortuum defleuissent vtrique parentes simul cum matertera. lbi pater qui pio vir corde erat, diuinam B. Hieronymi vim experiri potius voluit (salutem meam illi voto commendans) quàm Daemone, quem palam familiarem habere se profitebatur, cuius causam nunquam exquirere recordatus sum: conualui dum Galli, deuictis in Abduae confiniis Venetis, celebrabant triumphum, quem à fenestra spectare licuit. Tum remissa est cura comitandi patrem, & assiduus labor. Sed nondum ex satiata ira Iunonis, non planè restitutus ex morbo, cecidi è scala (habitabam autem in via quae Maynorum appellatur) cum malleo, à quo pertusa frontis pars summa sinistri lateris, vulnusque acceptum non sine offensa ossis, vt cicatrix perpetua maneat, in hanc vsque diem. Vix conualueram ex hoc, sedebamque in limine Tom. I.","prev":{"citation":"Opera omnia. Vol. 1 3","label":"CAPVT II","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/girolamo-cardano/opera-omnia-vol-1/3","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/girolamo-cardano/opera-omnia-vol-1/3"},"next":{"citation":"Opera omnia. Vol. 1 4.1-4","label":"4.1 to 4.4","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/girolamo-cardano/opera-omnia-vol-1/4.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/girolamo-cardano/opera-omnia-vol-1/4.1"},"credit":{"text":"Girolamo Cardano, Opera omnia. Vol. 1. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}