{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Opera omnia. Vol. 1 30-2","citation":"Girolamo Cardano, Opera omnia. Vol. 1 30-2","ref":"30-2","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/girolamo-cardano/opera-omnia-vol-1/30-2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/girolamo-cardano/opera-omnia-vol-1/30-2","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/girolamo-cardano/opera-omnia-vol-1/30-2.md","author":{"name":"Girolamo Cardano","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/girolamo-cardano"},"work":{"title":"Opera omnia. Vol. 1","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/girolamo-cardano/opera-omnia-vol-1","urn":null},"verse":false,"words":321,"text":"CAPVT XXXVIII. Proprietates quinque, quibus adiutus sum. LVcusque tanquam de homine locutus sum, atque etiam aliquanto hominibus caeteris, natura inferiore ac disciplina: nunc de mei ipsius natura quadam admirabili, & eo mirabiliore, quod in me sentio esse quippiam, quod quid sit nescio: Et id me esse, cum non à me proficisci talia percipiam, adesse cum expedit, non cum volo. Quod oritur inde majus est viribus meis, quod detectum fuit anno M. D. xxvi. in fine, seu initio sequentis, vt sint peracti ex eo anni supra xlxiv. sentio ingredi foris in aurem, rem cum strepitu ex ea parte directè, vnde fit sermo de me: & si ad bonum decumbit in latere dex tro, aut si à sinistro venit penetrat in dextrum, & fit strepitus ordinatus: Et si contentiosus contentio mira exauditur: si ad malum decumbit in sinistro latere, venit ex parte ad vnguem, vnde voces illae tumultuantur. Et ideò à quacunque parte capitis ingreditur. E persaepe cum res malè cedit, vox ex sinistra parte dum finiri deberet intenditur, & multiplicantur voces. Et persaepe si res sit ex vrbe eadem, accidit vt voce vix finita, ingredia tur nuncius, qui me vocet illorum nomine: Et si ex alia ciuitate, & veniat nuncius, computa tempus interpositum à deliberatione, & initio itineris, & incidunt in idem, & vides sententiam peractam sub forma, qua conclusa est. Et durauit ad annum vsque M. D. Ixviii. sub tempore cui conspiratio succedebat, & ego mirabar quod cessaret Post paucos annos scilicet viii. vel circa id est M. D. xxxiv. coepi videre per somnia quae futura essent breui, & si eadem die, videbam vt erant clara, & post ortum Solis, & explicata, adeò vt aliquando causam Collegij prorsus iudicatam, pactam, & condemnatam viderim, & quod obtenturus essem, profitendi munus Bononiae, cessauit anno priore quam illud aliud, scilicet anno M. D. ixvii. dum Paulus vnus è contubernalibus abiret, & ita durauit annis circiter xxxiii. Tertium fuit spendor, hunc sensim auxi, originem sumpsit circa annum M. D. xxix auctus fuit, sed nunquam perfici potuit, nisi circa finem lxxiii.","prev":{"citation":"Opera omnia. Vol. 1 30","label":"CAPVT XXXIV","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/girolamo-cardano/opera-omnia-vol-1/30","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/girolamo-cardano/opera-omnia-vol-1/30"},"next":{"citation":"Opera omnia. Vol. 1 31","label":"CAPVT XXXVIII","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/girolamo-cardano/opera-omnia-vol-1/31","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/girolamo-cardano/opera-omnia-vol-1/31"},"credit":{"text":"Girolamo Cardano, Opera omnia. Vol. 1. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}