{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Opera omnia. Vol. 1 36.6-9","citation":"Girolamo Cardano, Opera omnia. Vol. 1 36.6-9","ref":"36.6","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/girolamo-cardano/opera-omnia-vol-1/36.6","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/girolamo-cardano/opera-omnia-vol-1/36.6","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/girolamo-cardano/opera-omnia-vol-1/36.6.md","author":{"name":"Girolamo Cardano","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/girolamo-cardano"},"work":{"title":"Opera omnia. Vol. 1","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/girolamo-cardano/opera-omnia-vol-1","urn":null},"verse":false,"words":326,"text":"canis modesta vlularet praeter consuetudinem assiduè: corui insiderent domus vertici crocitantes praeter solitum, puer cum fasciculos lignorum frangeret, erumpebant ignis scintil lae, duxi vxorem inexpectato, à quo tempore multa aduersa concomitata sunt: non tamen prorsus omnia haec diuina fuerunt, nam cum essem annorum prope xiii. coruus arripuit in campo B. Ambrosij laciniam vestis, nec dimittere magna vi me eum trahente, ac repellente voluit, nec quicquam tamen vel ad multos annos luctuosum accidit, aut mihi, aut meorum vlli. Magna etiam, sed prorsus naturalia obseruaui: quae superius à Caelo, hora penè xxii. stellam Veneri similem (dum essem puer) quae illuxit tam clara, vt à tota vrbe nostra conspiceretur. Vidi tres inde Soles anno M. D. XXXI. & omnes in Oriente, & cum radiis, Aprili mense, Venetiis: vbi tum casu eram, durauitque spectaculum totis penè tribus horis. Antea vero circa annum M. D. XIL in agro Bergomensi propè Abduam fluuium, ceciderunt nocte vna supra M. vt referunt lapides, cùm praecessisset vesperi ingens flamma, quae in aëre ferebatur trabis ingentis similitudine: vidi ego ex his vnum dum puer essem, ponderis librarum supra CX. (non recordor an communium, an maiorum: nam librae exi. maiores Mediolanenses sunt celix.) in domo M. Antonij Dugnani, iuxta aedem sacram D. Francisco dicatam, forma inaequali, & vndique abrupta, vt de casu coniectari possemus: color cineris & saturior, si affricaretur sulphuris odorem reddebat, cotibus vulgaribus simillimus erat: Potuit & esse techna, nam ibidem tales lapides effodiuntur, & per orbem passim, cotium nomine deferuntur. Volui hoc subiecisse, quod neque apud Gasparem Burgatum, neque Franciscum Sansouinum diligentes horum temporum Italos Scriptores, vllam mentionem huius rei inuenio. Sed quorsum tamen patritij illi hoc confinxissent: & passim alij licet minores ostendebantur: nec spectaculum gratum futurum Principibus qui tum regnabant. Constat enim seditiosis, huiusmodi ad res nouas moliendas animos addere, & forsan aliquid etiam in hoc euidenti causa possunt. Sed sit modo vtrumque, circa id tempus, constat Venetiis tam grauem fuisse terraemotum, vt nolae templorum sponte pulsarent, accidit enim hoc prodigium anno M. D. XI. vt anno M. D. XIII.","prev":{"citation":"Opera omnia. Vol. 1 36.1-5","label":"36.1 to 36.5","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/girolamo-cardano/opera-omnia-vol-1/36.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/girolamo-cardano/opera-omnia-vol-1/36.1"},"next":{"citation":"Opera omnia. Vol. 1 36.10-14","label":"36.10 to 36.14","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/girolamo-cardano/opera-omnia-vol-1/36.10","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/girolamo-cardano/opera-omnia-vol-1/36.10"},"credit":{"text":"Girolamo Cardano, Opera omnia. Vol. 1. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}