{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Opera omnia. Vol. 1 45.1-4","citation":"Girolamo Cardano, Opera omnia. Vol. 1 45.1-4","ref":"45.1","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/girolamo-cardano/opera-omnia-vol-1/45.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/girolamo-cardano/opera-omnia-vol-1/45.1","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/girolamo-cardano/opera-omnia-vol-1/45.1.md","author":{"name":"Girolamo Cardano","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/girolamo-cardano"},"work":{"title":"Opera omnia. Vol. 1","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/girolamo-cardano/opera-omnia-vol-1","urn":null},"verse":false,"words":296,"text":"Et sicut in quibusdam annis multa nascuntur monstra impedita vi Solis: ita impedita vi corporea quadam caelesti, aut anima, velut instrumento, accidunt imperfectiones, & errores in cognitione futurorum per illa signa. Et si dicas quòd illi errores sunt in actione per materiam, & hic in actione per voluntatem? dico quod spiritus cum sit immaterialis, & res bona à Deo pendens, & est quod vocant Theologi (Angelum bonum) ex Dei voluntate ostendit quod futurum est rectè, & nunquam aberrat. Natura est etiam edocta significare animae semper rectè quod à spiritu percepit: sed instrumentum quo docere vult, non semper est bene paratum ad recipiendum. Et hoc siue sit vapor, siue aliud, & tunc fit forma imperfecta, nihil ostendens aliud quàm spiritus velit, aut natura, & ita aberrat, aut non cognoscit: & sola differentia est, quod apud Philosopho ex materia non apta recipiendae formae: apud Theologos ex voluntate Dei ob peccata plerunque Caeterum nolim plerosque decipi, circa cognitionis nostrae modum, de quo toties dixi; quasi intelligamus, omnia me accepisse à spiritu quaecunque noui; quorsum enim senius? aut me omnia scire? essem enim Deus quinimo scientia mea comparata ad immortalium cognitionem, est velut vmbrae homi nis, ad infinitum Palatium. Est ergo cognitio triplex, à sensibus per obseruationes multarum rerum, quam plebs & imperiti in me magnifaciunt; at cum duplex sit, vel tantum quod sit, vel cur sit, in plerisque sufficit scire quod sit, quia indignum studio esse iudicaui, horum minimorum causam quaerere. Secunda est cognitio altiorum per causam, & iuxta disciplinas, quae cognitio solet, appellari demonstratio, quia ab effectu supra causam: & ea vtor, vt pergam ad amplificationem ad splendorem, ad cognitionem generalem ex propria, licet in hac, tam raro ex arte assequutus sum, quam frequentius adiutus à spi ritu. Haec cognitio placuit eruditis, existimant enim procedere ex eruditione, & vsu, ideo etiam putarunt plerique studiosum me esse, & memorem, cum nil minus.","prev":{"citation":"Opera omnia. Vol. 1 44.5-7","label":"44.5 to 44.7","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/girolamo-cardano/opera-omnia-vol-1/44.5","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/girolamo-cardano/opera-omnia-vol-1/44.5"},"next":{"citation":"Opera omnia. Vol. 1 45.5-8","label":"45.5 to 45.8","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/girolamo-cardano/opera-omnia-vol-1/45.5","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/girolamo-cardano/opera-omnia-vol-1/45.5"},"credit":{"text":"Girolamo Cardano, Opera omnia. Vol. 1. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}