{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Opera omnia. Vol. 1 45.5-8","citation":"Girolamo Cardano, Opera omnia. Vol. 1 45.5-8","ref":"45.5","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/girolamo-cardano/opera-omnia-vol-1/45.5","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/girolamo-cardano/opera-omnia-vol-1/45.5","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/girolamo-cardano/opera-omnia-vol-1/45.5.md","author":{"name":"Girolamo Cardano","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/girolamo-cardano"},"work":{"title":"Opera omnia. Vol. 1","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/girolamo-cardano/opera-omnia-vol-1","urn":null},"verse":false,"words":202,"text":"Tertia est cognitio incorporeorum & immortalium haec mihi tota fuit à spiritu, per demonstra tionem simpliciter, id est, dantem causam, & esse per demonstrationem certissimam, non tamen idem sunt hic quae rursus erant, tum quia saepe deducunt ad absurdum: tum quia quod angulus extrinsecus sit aequalis duobus intrinsecis sibi appositis non est causa vt sit, sed vt sciatur. Igitur haec demonstratio simpliciter, est solum in substantiis corporeis, aut incorporeis, ideo in Philosophia naturali & diuina: Mathematica autem est quasi propter quid. Quod quamuis durum videatur, verum tamen est, cognitio enim quod ita sit, est causa quod construimus demonstrationem: Problemata quoque, & linguas, tametsi loqui nesciam, vt etiam nec cogitanti occurrant Amplificationem vero, & splendorem, partim ab exercitatione, partim ab eo accepi, nam splendori inhaesi plusquam xl. annis, antequam adeptus sim: ita conscribendi omnem artem, profitendique extemporanee à spiritus & splendore habeo, hoc tamen scientiae genus apud homines, plus inuidiae, quàm nominis, gloriae quam vtilitatis hucusque attulit; sed ad voluptatem potius non leuem, neque vulgarem, & vitam producendam contulit, solatio in tot calamitatibus, auxilio in aduersis, commodo in difficultatibus atque laboribus, vt opimam partem totam complexus sit aliarum maiorem, omnibus perfectioni, atque decori necessarius. In vniuersum, factum, sic constat, in causis aberrare possum, remitto me ad sapientiores, id est Theologos","prev":{"citation":"Opera omnia. Vol. 1 45.1-4","label":"45.1 to 45.4","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/girolamo-cardano/opera-omnia-vol-1/45.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/girolamo-cardano/opera-omnia-vol-1/45.1"},"next":{"citation":"Opera omnia. Vol. 1 45","label":"CAPVT XLVIII","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/girolamo-cardano/opera-omnia-vol-1/45","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/girolamo-cardano/opera-omnia-vol-1/45"},"credit":{"text":"Girolamo Cardano, Opera omnia. Vol. 1. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}