{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Opera omnia. Vol. 1 486","citation":"Girolamo Cardano, Opera omnia. Vol. 1 486","ref":"486","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/girolamo-cardano/opera-omnia-vol-1/486","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/girolamo-cardano/opera-omnia-vol-1/486","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/girolamo-cardano/opera-omnia-vol-1/486.md","author":{"name":"Girolamo Cardano","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/girolamo-cardano"},"work":{"title":"Opera omnia. Vol. 1","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/girolamo-cardano/opera-omnia-vol-1","urn":null},"verse":false,"words":383,"text":"Ergo beati hi vnc atque altero bono priuati, reliquo miserio. res: vt nihil amiserint praeter obliuionem Sed iam diu miror qua arte hi imperiti potuerint assequi hoc? an expedit ad aequalitatem? at vix persuaderi possum: singuut plerique attrocius bifariam malum; quid si credant nos miseros, eos beatos putare? hanc rem nec sperare possunt, illa exilis consolatio à porticibus ad nos non pertinet: stultus es si de errore alieno doles, Socrates enim solebat appellare vulgi voces terriculamenta puerorum: id solum monet timores spebus praeferendos: si iactent? captiuum occidere noli: seruiet, Neque credas cum totum bene valeat te esse infelicem, vt decumbente morbo pedis dolor solatium à corpore recipit, meliusque valet, tum quam antea: ita viro probo in calamitate ob id quod Deo iunctus est, sed sero haec cognoui? omne diuinum tempestiuum. At occasiones praeterierunt? non inquam? hae enim bifarium retro respiciuntur. Et quod praeuisa commutant in melius: Et iam facta traducunt. Demum id cogita generaliter aduersa praestare vt temporis discas distributionem, oeconomiam, prouidentiam amicorum cognitionem, morum notitiam: haec potiora secundis. Si tamen efficax optas auxilium, animo dentes, & vngues corpori laruae. Particulatim spem & metum in tenuissimis collocabis, si nondum sanus es, sed si liberari potes in maximis, vt maior prudentiae laus sit, nam si sanus es, his non indiges: iniuria verò affectus dicas axioma illud: omnes homines optimè se agere putant, & esse caeteris sapientiores. Ideò misericordia magis, quam odio digni. In his quae non obtines: Ouidium de remedio amoris in vsu reuoca: Plerumque etiam in optimis plus mali quam boni, plus doloris quam voluptatis esse comperies, sapientia omnis infinita est. Vt diuinae colligatis quicquid effluit delectat enim & solatur. In naturalibus procede quantum potes, ob vtilitatem. Ex humana quod ex vno filo deducere licet. Noli te cum alio committere ne perpetuum cum mortali, sub aleae discrimine ponas; at pugnandum, ὀνὸς κατ᾽ ἐνόν; plutes sunt? Σοσʼ ἐστὶ πλάνη: hoc perage in quo vales interim spe consolaberis. Noli vitiare virginem: sed arte medica tibi consulo; leuatus, nam te iuuabis, aduersarios vres, blandus vt pares, ac retineas. Noli pugnare cum Principibus, nec fortuna, nec tuis, Aeneae Clypeus, cum potentibus misericordia, atque mansuetudo aliis fulta praesidiis: post cum agis age, si commodè potes. Tertium collige te tuaque, tum vrge, sic enim fabri ferrum formant, sed prius operias autam: praesertim cum potentibus; non errat ignorans nec sapicus errare potest. Ergo διξόσοφος.","prev":{"citation":"Opera omnia. Vol. 1 485.17","label":"CAPVT XXXIII","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/girolamo-cardano/opera-omnia-vol-1/485.17","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/girolamo-cardano/opera-omnia-vol-1/485.17"},"next":{"citation":"Opera omnia. Vol. 1 487","label":"CAPVT XXXIII","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/girolamo-cardano/opera-omnia-vol-1/487","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/girolamo-cardano/opera-omnia-vol-1/487"},"credit":{"text":"Girolamo Cardano, Opera omnia. Vol. 1. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}