{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Opera omnia. Vol. 1 488.6-9","citation":"Girolamo Cardano, Opera omnia. Vol. 1 488.6-9","ref":"488.6","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/girolamo-cardano/opera-omnia-vol-1/488.6","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/girolamo-cardano/opera-omnia-vol-1/488.6","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/girolamo-cardano/opera-omnia-vol-1/488.6.md","author":{"name":"Girolamo Cardano","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/girolamo-cardano"},"work":{"title":"Opera omnia. Vol. 1","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/girolamo-cardano/opera-omnia-vol-1","urn":null},"verse":false,"words":268,"text":"Sit autem sermo ex aliquo authore antiquiore illis probato cuius verba singular imari videaris, aliis etiam connumeratis duobus aut tribus. Ratio autem probabilis, & ab eis quasi concessa & dilatata decenter praecipuis quibusdam & famosis medicamentis, sed alio modo praeparatis & quasi arcano eleganti. Priuatim seorsum nihil preferas, neque de cura neque praedictione neque de morbo, sed iube vt consulant N. Stasiarchum seu Cathegemonem. Ordinem loci ac dicendi si negent, aut de iniuria queraris, aut prorsus negligere te ostendas. Si quod taceas admirentur, Tenonis responso satisfacito, si interrogent cur venis? Dicas venator sum si emergat aliquic acturus, quicquid euenerit morbi naturae tribue Demum si ad immanitatem ventum sit, personam indue Marcelli Appuli qui lusum ocrearum adolescentibus persuasit. In vniuersum post recipere aliam cum suorum sociis non decet, nisi solus cum solo: velut iuret in filij caput dimidium tibi relicturum, neque deserere iam susceptam, cum neque vtile sit, neque gratum futurum aegro vel amicis eius, imo aemulis & quod deterius obfuturum existimationi, non enim illum tantum sed cum nemine velle curare diffamabunt. Ergo retinere cum sit necesse, neque eorum decretis subscribes nec obuiam leuiter ibis, ex authoritate enim minues. Et fur, & homicida & proditor euades. Nec trahere in partes socios: operosum enim ac non pro dignitate neque monere suos, suisque odiosum ac periculis plenum. Quòd si rationibus validis atque autoritatibus tentes ab initio forsan non absurdum: sed vbi iugum excutere caeperint, frustra est niti, & nil nisi odium quaerere, nam si salutem timeant nil illis atrocius, si iuuant hoc etiam deteriùs ne propinqui dicant cur non ab initio admisistis? idem summum noceat Quod si obfuturum sperent, id scient à proxi. mis obiici posse: cur ergo permisistis?","prev":{"citation":"Opera omnia. Vol. 1 488.1-5","label":"488.1 to 488.5","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/girolamo-cardano/opera-omnia-vol-1/488.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/girolamo-cardano/opera-omnia-vol-1/488.1"},"next":{"citation":"Opera omnia. Vol. 1 488-3","label":"IBLIODORO","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/girolamo-cardano/opera-omnia-vol-1/488-3","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/girolamo-cardano/opera-omnia-vol-1/488-3"},"credit":{"text":"Girolamo Cardano, Opera omnia. Vol. 1. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}