{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Opera omnia. Vol. 1 489.1-4","citation":"Girolamo Cardano, Opera omnia. Vol. 1 489.1-4","ref":"489.1","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/girolamo-cardano/opera-omnia-vol-1/489.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/girolamo-cardano/opera-omnia-vol-1/489.1","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/girolamo-cardano/opera-omnia-vol-1/489.1.md","author":{"name":"Girolamo Cardano","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/girolamo-cardano"},"work":{"title":"Opera omnia. Vol. 1","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/girolamo-cardano/opera-omnia-vol-1","urn":null},"verse":false,"words":312,"text":"Dicebat enim Aristoteles finem nostrum esse virtutis vsum inuita perfecta, & felicitatem sitam in bonis praecipuè animi, non tamen ad beatam vitam lufficere nisi à caeteris corporis & fortuna adiuuetur. Sed postquam de solida atque vera felicitate ac miseria concordes sumus quamvis difficile sit de sensu litigare iudice sensu; tum res adeò euidens est vt facile quisquam intelligat non plus esse felicitatis atque miseriae in hoc genere quam in caeteris. Primum tota ratio illa praeteriti atque futuri, nihil cum sensu habet, sed pendet ex cogitatione quae in nostra est potestate, ideò eam licet trahere quo volumus, & etiam ad mistum genus pertinet, Praeterea si de felicitate loquamur rara est diuturna in mortalibus, rarior pura: rarissima constans: secura nunquam. Et cum vitiis obruta sit quibus in affluente bonorum copia carere difficillimum est, secum semper tortorem habet: vt sola spetie, velut fucata mulier, aliis praeferat, felicitatis imaginem, illi exitiale tormentum, quid ergo innides ei qui se miserum putat esse? at de calamitate minus dubium: rara bonis, rarior sapientibus: rarissima virtute praeditis, nullum extat exemplum diuturnae miseriae si fortis, si sapiens atque innocens fuerit. Quem virum insignem ostendes qui in carcere spiritum deposuerit? Qui prudens fuerit Principem elige re nouit. Princeps sapiens bonis viris amicus est. Denique omnibus vna patet communis via vitandi omnem miseriam seu sensu seu vita careas. Est ergo miseria nulli probo viro aut sapienti, aut forti metuenda quae rarissimè fortuna aduenit: exemplo non visa, & quae nolenti hęrere nequeat. Quamobrem antiquis temporibus eo refugiebant omnes vt tuti essent. Quod si beatum est non afflig vllo incommodo qui putat sibi satius viuere necesse est vt iam felicior sit omnibus illis qui nihil mali sentiunt. Aut si putat non expedire hanc ἄναισθησιαν, nequid diuinius offendat, quanto etiam illo qui ferre mauult felicior est? Verum dices doleo de iniuria? atque persaepè error in nominibus in rebus etiam errandi causa est: non potest iniuria inferri nisi volenti. Quid vis?","prev":{"citation":"Opera omnia. Vol. 1 488-3","label":"IBLIODORO","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/girolamo-cardano/opera-omnia-vol-1/488-3","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/girolamo-cardano/opera-omnia-vol-1/488-3"},"next":{"citation":"Opera omnia. Vol. 1 489.5-6","label":"489.5 to 489.6","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/girolamo-cardano/opera-omnia-vol-1/489.5","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/girolamo-cardano/opera-omnia-vol-1/489.5"},"credit":{"text":"Girolamo Cardano, Opera omnia. Vol. 1. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}