{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Opera omnia. Vol. 1 497","citation":"Girolamo Cardano, Opera omnia. Vol. 1 497","ref":"497","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/girolamo-cardano/opera-omnia-vol-1/497","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/girolamo-cardano/opera-omnia-vol-1/497","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/girolamo-cardano/opera-omnia-vol-1/497.md","author":{"name":"Girolamo Cardano","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/girolamo-cardano"},"work":{"title":"Opera omnia. Vol. 1","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/girolamo-cardano/opera-omnia-vol-1","urn":null},"verse":false,"words":321,"text":"Hoc autem fore diximus, bene ac diu viuere, at quaenam disciplina vel sapientia haec ambe locupletius docet? cum in diuturnitate terminum nullum statuat, nec in foelicitate modum, vtque nihil prorsus ad rem deesset, etiam corpus particeps in nouissimo die efficit, ergo haec sola sapientia circa finis persectionem nulla ex parte erat, quamobrem si sic demonstrari posset, vt persuaderi: non nisi stultissimus aliis negotiis vacaret, cun quilibet ardentissime omnibus relictis, omnique compressa voluptate, omni commode praetermisso, vt olim sub Constantino & Iuliano, eremum ingredi ac habitare deberet, at quantulacunque huius spes, multos tamen ad se trahit, omnesque mortales fermè continet. Ergo minus mirum si sub tanto au ctore, Deo quidem ipso magis, hac in causa quàm homine, tot oraculis, tot miris prodigiis, fide praemiorum confirmata, plurimi omnibus relictis bonis, ad Christum se contulerint: presserintque cupiditates, commoda neglexerint, minas paruifecerint, cruciatusque contempserint: Quandoquidem sola sapientiae opinio, multis profit. quot enim Consultores, sine consilio? Medici, sine me dicina? Duces exercituum, sine militari disciplina? Artifices, sine arte? Scriptores, sine scientia? Magistri sine doctrina? qui tamen his causis non minus rem suam bene gerunt sola sapientiae falsa opinione, quàm si vere forent sapientes. O foelix ergo, & bene auspicatum sapientiae nomen: quo solum foelicitatis partem magnam conferre potest: nam que quod hi tales sint, à successu rerum dignoscuntur. Duces exercitus, parua pugna, consultores reges, aegros medici, perdunt, tum scriptores inania proferunt, artifices non artificiosa, magistri rudes discipulos efficiunt, sed maxima Primorum labes, quorum error pernitiosus, & plerumque emendatione caret. Ex his etiam publica cum sit consultorum & ducum iactura, ideoque deterior, nam non aliter hi sub boni specie Principes euertunt, quàm in Latrunculorum ludo fieri solet: parum longe enim prospicientes, praesens lucrum, iactura totius exercitus compensant. non igitur hi sapientes, sed sola sapientiae opinione fulti, rem suam augent, custodiendam verò destruunt: eadem igitur & in diuinae sapientiae opinione ratio manet: namque cum vna sola sit religio Dei, omnes tamen beneficio suae religionis gentes gaudent, quippe Romani dum deos suos veTom. I.","prev":{"citation":"Opera omnia. Vol. 1 496.9-11","label":"496.9 to 496.11","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/girolamo-cardano/opera-omnia-vol-1/496.9","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/girolamo-cardano/opera-omnia-vol-1/496.9"},"next":{"citation":"Opera omnia. Vol. 1 498","label":"DE ONTINENTI","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/girolamo-cardano/opera-omnia-vol-1/498","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/girolamo-cardano/opera-omnia-vol-1/498"},"credit":{"text":"Girolamo Cardano, Opera omnia. Vol. 1. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}