{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Opera omnia. Vol. 1 51","citation":"Girolamo Cardano, Opera omnia. Vol. 1 51","ref":"51","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/girolamo-cardano/opera-omnia-vol-1/51","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/girolamo-cardano/opera-omnia-vol-1/51","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/girolamo-cardano/opera-omnia-vol-1/51.md","author":{"name":"Girolamo Cardano","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/girolamo-cardano"},"work":{"title":"Opera omnia. Vol. 1","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/girolamo-cardano/opera-omnia-vol-1","urn":null},"verse":false,"words":268,"text":"CAPVT LI. In quibus deficere me sentiam. Erò sapiunt Phryges, impossibile non erOrare: sed multum errare necesse est eos, qui voluptatibus inseruire volunt, Maximus ergo error fuit in filiorum educatione, nam plurimum potest educatio; sed carui mediis, filiis prudentibus, fratribus, sororibus, coniunctis, amicis, opibus, potentia, fidis ministris: at poteram eligere, si voluissem parcere tot scriptis, vim inferre naturae, & à voluptatibus temperare in amicitia excolenda diligentior esse, expectare Senatus Bononiensis decreta, & vt profuit non rogasse, quanto plus non vrgere? plus potest occasio in huiusmodi, cùm aemuli aduersantur, & tibi amicorum non par est potentia. Nec ludum latrunculorum adeo damno, sed sententiae Horatij magis adhaereo. Vixi; cras vel atra Nube polum, Pater occupato. Adde, modo futuris commodis non obsit. At ego praeter id, vt essem in cibo continens, & in conuersatione decorem serua rem, minus mentem ac studium adhibui. Ita que parum erat, si septem elementa in cunctis actionibus obseruassem, cui bono? Et quamquam studiis literarum immodice addictus, profuisset eadem constantia, etiam in caeteris negotiis, vt prior non esset adeo admirationi. Nimis satis fuit defuisse tot, memoriam, linguam Latinam per adolescentiam, valetudinem integram, amicos, & familiam vtilem, in venereis robur per longum tempus, gratiam quandam ac venustatem, filios vel saltem communis prudentiae participes: contra affluisse cor timidum, lites etiam longas, parentes morosos, tempora bellis atque haeresibus turbulenta; sed inuentis tot poteras teipsum iuuare? Veritas nulli obesse debet, quae ab aliis inuenta sunt, pleraque falsa inueni, aut ego non intellexi, vnde etiam reliquorum vsus inutilis fuit: inuenta à me vtiliora, sed sera, vt si licuisset quae habui post, tempestiue inuenire: aut quae ab aliis quaesita sunt, tempestiuè mihi cognita esse, forsan non adeo laborarem.","prev":{"citation":"Opera omnia. Vol. 1 51.5-7","label":"51.5 to 51.7","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/girolamo-cardano/opera-omnia-vol-1/51.5","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/girolamo-cardano/opera-omnia-vol-1/51.5"},"next":{"citation":"Opera omnia. Vol. 1 52","label":"CAPVT LI","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/girolamo-cardano/opera-omnia-vol-1/52","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/girolamo-cardano/opera-omnia-vol-1/52"},"credit":{"text":"Girolamo Cardano, Opera omnia. Vol. 1. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}