{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Opera omnia. Vol. 1 515","citation":"Girolamo Cardano, Opera omnia. Vol. 1 515","ref":"515","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/girolamo-cardano/opera-omnia-vol-1/515","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/girolamo-cardano/opera-omnia-vol-1/515","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/girolamo-cardano/opera-omnia-vol-1/515.md","author":{"name":"Girolamo Cardano","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/girolamo-cardano"},"work":{"title":"Opera omnia. Vol. 1","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/girolamo-cardano/opera-omnia-vol-1","urn":null},"verse":false,"words":360,"text":"Prolixus sermo fastidium parit: summa moderatione in his opus est. Clari apud Latinos habentur Liuius, Salustius & Tacitus, apud Graecos Herodotus, Thucydides & Theopompus. Iustinus ab ambitu, cuius imitator Sapellicus, Q. Curtius ob Alexandrum in precio est. Ergo plus ratio scribendi, quàm gestarum rerum magnitudo ad operis perpetuitatem facit, non quòd haec legi digniora sed quòd difficilius surripiuntur. Est autem hoc in omni scribendi genere verissimum ornata magnis ac necessariis dum lingua manet praestare: at si lingua desierit, tutiora sunt quae artes ac res magnas continent, quàm quae facunda sunt. Ptolemaeus in sua lingua penè barbarus ad Latinos totus transiit: Theopompus quamuis elegantissimus interiit. Illud verò quaeri à pluribus solet, an Ciceri Liuium antecessisse historia scribenda: & quamuis magna quaestio videatur, si ad ornatum referatur: nulla tamen est, si patientiam in iudicium voces, maxima fortassis erit. Liuij tamen orationes militares magis sunt, Ciceronis locupletiores; quis in ardore gerendarum rerum sapienter fingat Ciceronis affluentiam? Cauendum est etiam in omni compositione, ne verbum pro historia subiicias, velut illud Qui fuit Ausonidum, & tacitis regnauit Amyclis. Nam in oratione soluta frequens fuerit haec historiarum congeries, qualis apud Pontanum, orationem obscurabit: nec tamen opinionem eruditionis ex hoc assequetur. Vitiosa est etiam in poëtis si adeò sit frequens vt carmen obnubilet, tamen magis obscura & obsoleta, qualis apud Virgilium: Venerat antique Coriti de finibus Acron Graius homo, infectos linquens profugus Hymenaeos. Porrò rarum exemplum decet, & vt inter stellas subobscurae reliquas ostendunt splendidiores, sic rara quaedam historia ac perbreuis quamuis sub obscura auctoritatem compositioni addit. In hoc igitur genere Papinius peccat. Verum dilucida & breuis eo in carmine, quo obscura longè ineptior, velut illud: Et genus inuisum, & rapti Ganymedis honores. Geminas enim historias vno recondit carmine, sed dilucidas: vt verò obscura breuitas ingrata, sic insulsa prolixitas, cuius rei tenue sit argumentum, velut illud cuiusdam: At Pontifex magnificentissima Vaticanarum aedium parte, vbi laquearia aurata, lecti serici, aulaeâque eximij operis visebantur, Demetrium suscipi, & togis sericis vestiri iussit Cum tota eiusmodi sit compositio, quis aequo animo legat nisi illi similis? Quamobrem etiam si peccandum esset, breuitas irrisioni minus est obnoxia: ergo in omnibus habenda est ratio rei, loci, temporis, personae, compositionis. Nam Tragicos & Lyricos obscura breuitas non tantum ostendit sicut comoedos ac heroici carminis auctores.","prev":{"citation":"Opera omnia. Vol. 1 10-3","label":"10","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/girolamo-cardano/opera-omnia-vol-1/10-3","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/girolamo-cardano/opera-omnia-vol-1/10-3"},"next":{"citation":"Opera omnia. Vol. 1 516.1-5","label":"516.1 to 516.5","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/girolamo-cardano/opera-omnia-vol-1/516.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/girolamo-cardano/opera-omnia-vol-1/516.1"},"credit":{"text":"Girolamo Cardano, Opera omnia. Vol. 1. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}