{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Opera omnia. Vol. 1 523","citation":"Girolamo Cardano, Opera omnia. Vol. 1 523","ref":"523","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/girolamo-cardano/opera-omnia-vol-1/523","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/girolamo-cardano/opera-omnia-vol-1/523","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/girolamo-cardano/opera-omnia-vol-1/523.md","author":{"name":"Girolamo Cardano","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/girolamo-cardano"},"work":{"title":"Opera omnia. Vol. 1","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/girolamo-cardano/opera-omnia-vol-1","urn":null},"verse":false,"words":164,"text":"Qui quamvis hac in parte sapientes veri non sint, non tamen ad hoc auaritiae genus peruenerunt, quod quanquam raro, po test tamen etiam cum sapientia esse. Illud aua ritiae genus ex toto repugnare sapienti dico non quod ad rapinam tendit, sed quòd in necessariis tanquam in extrema paupertate laborat, de quo maximè Horatius intelligi cum dixit: Crescenim sequitur cura pecuniam Maiorumque fames Vt non melius quàm hydropicorum inextinguibili siti genus hoc auaritiae ode illa comparari potuerit. Si enim miser sapiens esse nequit, quia sapiens miser esse diu nor potest, quomodo qui diues est, & vitio tamen animi solo miser est, sapiens esse poterit? ergo vitium hoc animi maximum ac sapientiae directo aduersum. Quid enim aliud in satyra scribit Horatius, cum Vuidium taxat? dicens Vuidius quidam non longa est fabula, diues Vt metiretur nummos: ita sordidus vt si Non vnquam seruo melius vestiret: ad vsque Supremum tempus ne se penuria victu, Opprimeret, metuebat: at hunc liberta securi Diuisit medium fortissima Tyndaridarum. Nam hanc tantam stultitiam plerunque","prev":{"citation":"Opera omnia. Vol. 1 522.9-10","label":"522.9 to 522.10","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/girolamo-cardano/opera-omnia-vol-1/522.9","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/girolamo-cardano/opera-omnia-vol-1/522.9"},"next":{"citation":"Opera omnia. Vol. 1 523-2","label":"523","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/girolamo-cardano/opera-omnia-vol-1/523-2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/girolamo-cardano/opera-omnia-vol-1/523-2"},"credit":{"text":"Girolamo Cardano, Opera omnia. Vol. 1. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}