{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Opera omnia. Vol. 1 533-2","citation":"Girolamo Cardano, Opera omnia. Vol. 1 533-2","ref":"533-2","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/girolamo-cardano/opera-omnia-vol-1/533-2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/girolamo-cardano/opera-omnia-vol-1/533-2","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/girolamo-cardano/opera-omnia-vol-1/533-2.md","author":{"name":"Girolamo Cardano","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/girolamo-cardano"},"work":{"title":"Opera omnia. Vol. 1","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/girolamo-cardano/opera-omnia-vol-1","urn":null},"verse":false,"words":363,"text":"ancipitem sensum habuit, frequentissima est apud Virgilium, vt pote qui Deorum & regun mores imitetur. Sic & apud Demosthenem, Tom. I. ὑμεῖς δὲ ἔρην ἐγῷ, διδόντα μὲν καὶ ὑπισχνούμενον θιορεῖτε φίλιππον, id est, Vos autem inquam ego, dantem & promitientem videtis Philippum. cum ad Messenios loquitur, subiicit enim protinus, ἐξηπατηκότα δʼ ἤδη καὶ παρακεκρουσμέα νων, ἀπεύχεσθι, οὐ σωρρονῆτʼ ἰδαν, id est, Eum qui iam vos decepit & in fraudem illexit, abominaremini, si saperetis, intueri. habet vtrunque exemplum amaritatem maximam, cum prorinus declaratur: si tardius, minus laedit. Optima cui nunquam subiicitur expositio, velut id cum laetare Paedaretus, Spartae non electum esse inter trecentos, quod dixit: διότι συγχαρω τῇ πόλει τριακοσίους κροττονὰς μὴ πολίτης ἐχούσῃ, i. Propterea gratulor ciuitati trecentos me praestantiores cines habenti. adeò abscondita haec est amaritas, vt in apophthegmata relata sit Et tamen indoluit ille, quòd moris est collegiorum, non eligere ad magistratus, optimos, si Plebeij sint, sed honestati ac persaepe vtili praeferre inuidiam. Est autem, quanquam tot illius genera sint, vt Quintilianus in numerum non audeat referre, triplex ironia: in vita, in facto, in dicto. In vita quidem, velut Socratis, qui cum se nihil scire diceret, alios appellaret sapientes. inde argumentis illos conuincens, ridiculos ostendebat, vnde sibi, cum gloria, inuidiae & odij tantundem comparauit. Facto verò nullum accommodatius exemplum, quàm apud Xenophontem Clearchi: is cum exercitum pro Cyro aduersus Artaxerxem regem ducere vellet, nec inuitum posset, cum etiam lapides in eum iacerent, simulauit relicturum Cyrum, ducturus exercitum quo ipsi vellent. Inde dissimulans etiam velle Cyro obtemperare, tum, imperare exercitui: negabat illos in tot difficultatibus existentes, posse, nolente Cyro, euadere. Inde proposita per alios conditione, & Cyro, & sibi obsequentem exercitum reddidit: & in maximum discrimen, nec obscurum scelus compulit. verum hoc ad aliud genus spectat, εἰρωνείαν aggrediamur, cuius vis in verbis est solum. Eius optima species ac frequentissima ἀπόρασις, cum dicimus iam, quod dicere velle negamus, vt mitto primam illam libidinis iniuriam: tum illud: Neque tu, si qua in pueritia peccasti exequar, ne parentem tuum videar accusare. Vel cum alios dicere hortatur ea, in quibus minime arguere quisquam nos potest, illos ab ea suspitione nemo liberare, vt apud Virgilium Turnus: Meque timoris Argue tu Drance, quando tot cadis aceruo Teucrorum tua dextra dedit. Et vt generaliter duobus verbis aperiam,","prev":{"citation":"Opera omnia. Vol. 1 533","label":"DE SAPIENTIA","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/girolamo-cardano/opera-omnia-vol-1/533","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/girolamo-cardano/opera-omnia-vol-1/533"},"next":{"citation":"Opera omnia. Vol. 1 533-3","label":"DE SAPIENTIA","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/girolamo-cardano/opera-omnia-vol-1/533-3","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/girolamo-cardano/opera-omnia-vol-1/533-3"},"credit":{"text":"Girolamo Cardano, Opera omnia. Vol. 1. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}