{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Opera omnia. Vol. 1 542","citation":"Girolamo Cardano, Opera omnia. Vol. 1 542","ref":"542","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/girolamo-cardano/opera-omnia-vol-1/542","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/girolamo-cardano/opera-omnia-vol-1/542","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/girolamo-cardano/opera-omnia-vol-1/542.md","author":{"name":"Girolamo Cardano","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/girolamo-cardano"},"work":{"title":"Opera omnia. Vol. 1","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/girolamo-cardano/opera-omnia-vol-1","urn":null},"verse":false,"words":428,"text":"oppidum fortissimum habeat; vt semper sint duae, aut nullae, murorum munitiones. Hoc errore Ecelinus Paduam amisit: ex quo facinoris crudelis secundus error manauit, atque inde, regni cum tota familia interitus. Dissimulanda sunt studia & decreta belli, tum locus, tempus, ac reliqua, quantum fieri potest atque in hoc genere, stratagemata vocata vtilissima. Si multis ex locis aditus pateat, de bilissima oppugnanda, velut Turcarum vires facilius multo ex Aegypto frangentur quàm ex Graecia: sicut miles facilius vincitur, si locis petatur inermibus, quàm si vbi armatus est. Subditorum si potentiam reformidat, leniter ac quasi ex transuerso minuat, non aliquorum, sed omnium, lege vniuersali. Quod consilium fuit Francisco Sfortiae, cum legen tulit, ne quis inconsulto senatu hominem morte damnaret. Iam enim tam leni edicto plusquam dimidium potentiae procerum fregerat. Nostra aetas vidit vnum principem Valentinum Borgiam, quamuis infoelicem praepropera ac inexpectata morte pontificis Alexandri patris sui, & morbo letali proprio simul circumuentum. Et his autem qui aliis parent, ducesque exercitus sunt, Dauali pa truus & nepos, qui nunc regit prouinciam nostram Caroli auspiciis, illustres fuerunt: ha bet enim familia illa quatuor ea quae in principe requiruntur à Cicerone commemorata, Virtutem, Auctoritatem, Fortunam, & Scientiam rei militaris: quae si euentum obscurentur, non ob aliud euenit, quàm si fortuna superio ris inclinetur. Nam eorum qui nulli parere coguntur sapientia, semper fortunae adiungi tur, quales sunt reges ac principes. Illud sane demiror, Agapetum & Isocratem, cum tanta de regno & ad reges scripserint, tam pau ca vtilia praecepta illis commemorasse. Plura enim illorum quae ad iustitiam pertinebant multis modis diuisa, sat erat vno praecepte comprehendisse. Et, si Iustinianus Agapeti praecepta seruasset, non clarus fuisset bellici artibus imperator, nec gloriari potuisset illis verbis, quae in prooemio Institutionum ponuntur: Africam atque alias innumeras pro uincias Romano addidisse imperio. cum se uerus vindex praetergressorum extiterit: nam Bellisarium exoculauit, per quem Italiam re ceperat: ingratus ergo dici potuit. In quo vi tio Alexander etiam, cum duos Parmenioni filios vnà cum parte occidisset, accusari pla nè potest. Sed hoc tutum: at, non tutum fuit vxori Iustiniani, Narseti Eunucho illusisse cum per eum iam pluribus rebus bene gestis & denuo recuperatâ Italiâ, vnius verbi sola indignatione, multas amiserit prouincias. Ergo securius vt dictum est, occidisse quàm laelisse, in regni administratione, cum maxim viri offenduntur. Historiae legendae assiduè in cumbat: sed non omni, ac sine delectu; plus enim nocebit quàm iuuabit si has partes non habeat, Integritatem fidei, Annalium secretorum tractationem, Diligentiam in declarandis omnium causis, Similitudinem guber nationis cum praesenti tua, & Iudicij graui tatem. Pro instituendis autem regum pueris, non Sacerdotes aut Rhetores, sed Philosophi: non auari, vel gloriae appetentissim eligendi sunt: sic Plutarchus Traianum, inui LD. III.","prev":{"citation":"Opera omnia. Vol. 1 541.9","label":"541.9","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/girolamo-cardano/opera-omnia-vol-1/541.9","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/girolamo-cardano/opera-omnia-vol-1/541.9"},"next":{"citation":"Opera omnia. Vol. 1 543","label":"543","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/girolamo-cardano/opera-omnia-vol-1/543","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/girolamo-cardano/opera-omnia-vol-1/543"},"credit":{"text":"Girolamo Cardano, Opera omnia. Vol. 1. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}