{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Opera omnia. Vol. 1 545","citation":"Girolamo Cardano, Opera omnia. Vol. 1 545","ref":"545","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/girolamo-cardano/opera-omnia-vol-1/545","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/girolamo-cardano/opera-omnia-vol-1/545","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/girolamo-cardano/opera-omnia-vol-1/545.md","author":{"name":"Girolamo Cardano","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/girolamo-cardano"},"work":{"title":"Opera omnia. Vol. 1","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/girolamo-cardano/opera-omnia-vol-1","urn":null},"verse":false,"words":391,"text":"Sed praecipuum hoc humanae sapientiae signum, imò argumentum etiam, artem illam ex toto quam maximè profiteris, nescire. Ad quod non parum conferre illud videtur, quod Pindarus dicebat: Ἐχει δὲ μεῖραν καὶ τοδ᾽, οἱ γὰρ ἐν σοροῖς δαύλοι, παρʼ ὅχλῳ μυσικώτεροι λέγειν. id est Est autem hoc fato. Nam qui inter sapientes non probantur, apud multitudinem eloquentiores sunt. Et, si vsquam optimè, in nostra vrbe amplissimum locum apud plebem habet. Vnde rectè sancitum, Iudaeos in ea habitare non posse: Nulli enim leuius aurâ feruntur: auram popularem, nulli magis quàm indocti quaerunt, tum maxime illam, quae lucrifica est Existimant enim omnia opibus deberi, imè etiam fidem vt poëta inquit, Quantum quisque sua nummorum seruat in arca Tantum habet & fidei Sed nullae tamen magis dignitatem augent, quàm repentinae, cùm ad artem conferuntur: existimant enim homines, summae sapientia signum esse, repente ac maximè ditari: quòc opes maximum ortalibus bonum, atque in quo caetera omnia contineantur credant: quo rum opinionem, Peripateticus, ille, opulentis gratissimus, fouet, dicens, nummum, potestate omnia continere: igitur in tam magna causa, Pindari verba subscribamus: Εἰ γαν τις ἐσθλὰ πέπα τε Μὴ ξύν μάκρῳ πόνῳ, πολλοῖς συρδι Δοκει πεδʼ ἀφρόνων Βίον κορυσσέμεν ὀρθεβούλοιΣι μαχάναις. τὰ δʼ οὐκ ἐπ᾽ ἀνδρασι κεῖται. id est, Si quis enim bona possidet, non cum magno labore, multis sapiens videtur inter stultos rem suam sapientibus consiliis augere. Verum haec in omnibus non sunt sita. Nil mirum igitur, si de opibus non seorsum ab autoritate dixerimus, vicissim illorum iunctâ causâ. Sed non de omni tamen autoritate nunc dicendum erit, quippe quòd de summa illa quae principem in republica facit, cuius est, omnia propriis auspiciis fieri, iam abunde dixerimus. Sed sunt alia duo autoritatis genera, praeter hanc, qua cum diuitiis causam coniunctam habent: al terum est, vt bonus apud omnes habearis: reli quum vt maximus in tua professione, cerdo inter cerdones, medicus inter medicos, senator inter senatores: quamquam huic vltimo exem plo, propter magistratus potentiam, primum fermè genus autoritatis coniungatur. Est tamen quandoque summae autoritati, etiam cum opibus, sed summis, vicissitudo, velu apud Romanos, Crassus ille diues, Pompeio & Caesari, in autoritate apud populum, com parabatur: sic & Nicias apud Athenienses Alcibiadi, & apud Agrigentinos Gillias: Ne que enim ob magnam aut militaris artis pe ritiam, aut prudentiam, maximi habeban tur, sed ob diuitias ingentes: cùm tamen Nicias, omnino non esset virtutis expers, & Gil liam commendaret liberalitas. Verùm hae, vt Tom. I. LID. AA.","prev":{"citation":"Opera omnia. Vol. 1 544.19","label":"544.19","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/girolamo-cardano/opera-omnia-vol-1/544.19","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/girolamo-cardano/opera-omnia-vol-1/544.19"},"next":{"citation":"Opera omnia. Vol. 1 546.1-4","label":"546.1 to 546.4","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/girolamo-cardano/opera-omnia-vol-1/546.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/girolamo-cardano/opera-omnia-vol-1/546.1"},"credit":{"text":"Girolamo Cardano, Opera omnia. Vol. 1. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}