{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Opera omnia. Vol. 1 565.4-8","citation":"Girolamo Cardano, Opera omnia. Vol. 1 565.4-8","ref":"565.4","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/girolamo-cardano/opera-omnia-vol-1/565.4","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/girolamo-cardano/opera-omnia-vol-1/565.4","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/girolamo-cardano/opera-omnia-vol-1/565.4.md","author":{"name":"Girolamo Cardano","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/girolamo-cardano"},"work":{"title":"Opera omnia. Vol. 1","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/girolamo-cardano/opera-omnia-vol-1","urn":null},"verse":false,"words":347,"text":"periculum hoc non vltra Idus Martias posse extendi: Erat autem periculum, Caesaris caeTom. I. LD. IV. Aelio Perdes, quae ea die consecuta est. Idem tinaci ante caedem, quod Iulio Caesari accidisse referunt. Ortum habuit haec superstitio quod in locandis castris condendisque ciuitatibus olim viscera pecudum inspicerent. Nam si sana essent, locus salubris habebatur: si lapidosa vel macilenta, vel marcida, habitatio pernitiosa credebatur: Cicero haec irridet, nec putat esse diuinatoriam; sed modò sit, melius tamen consilium illius, quamvis à Christi fide alieni, putandum est Thure Deum placa, vitulum sine crescat aratro. Auspicium verò à volatu auium. limo enim posito vt regiones diuiderent, certa auium genera obseruabant, vt si ex dextra, vel ad dextram, aut rursus à sinistra, vel ad sinistram; numerum etiam, & à qua coeli religione: Autoritatem sumpsit haec superstitio, ex Romuli & Remi contentione, non solùm de Vrbis nomine, sed Regno, cùm Romulo duodecim, Remo, sex vultures apparuissent, vicit Romulus, Romaque vocata est: Hethrusci ei dederunt initium, viguitque in Italia, cùm in Gręcia oraculis fidem haberent. Auguria non minoris vanitatis erant, sed tamen minoris autoritatis: Pullos ad id alebant in cauea, inde ablatâ escâ, si alacriter cibum sumpsissent sparsissentque in pauimento, solistimum tripudium vocabatur, omen admodum faustum: si verò vocem emitterent, oscines aues dicebantur, nec semper laetum: si reiecissent escam, adeò infaustum habebatur, vt L. Papyrius, aduersus Samnites, ob id, malè pugnasse crederetur: Erat & auspiciorum genus aliud ex toto diuersum, in quo fulgura, tonitrua, monstra, terra marique nata, signaque è coelo considerabant: Omnia his etiam absurdiora, Nisi quòd ad seruandam Rempub. ad debellandos hostes, omnia, laude digna videbantur: ergo, in his si quis occurrisset, aut inter loquendum incidisset, si quis etiam oscitasset, aut pręter morem egisset, inter omnia censebatur: vt cùm Paulus Aemylius, aduersus Persam, Macedonum Regem, ducturus esset exercitum, offendens filiam flentem, interrogaret quid fleret, illaque responderet, Persa occidit pro auspicato omine habitum sit: Erat Persa catella Melitea, in delitiis à puella nutritaHoc tam graui ostento, maximus vir, cui periculosissimum bellum concreditum erat, tantam accepit fiduciam, vt T. Liuium & Valerium Maximum non puduerit referre inter res, aeternâ memoriâ dignas, quòd catula, pro Rege, foemina, pro masculo sup.","prev":{"citation":"Opera omnia. Vol. 1 565.1-3","label":"565.1 to 565.3","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/girolamo-cardano/opera-omnia-vol-1/565.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/girolamo-cardano/opera-omnia-vol-1/565.1"},"next":{"citation":"Opera omnia. Vol. 1 565.9-10","label":"565.9 to 565.10","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/girolamo-cardano/opera-omnia-vol-1/565.9","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/girolamo-cardano/opera-omnia-vol-1/565.9"},"credit":{"text":"Girolamo Cardano, Opera omnia. Vol. 1. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}