{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Opera omnia. Vol. 1 581.9-12","citation":"Girolamo Cardano, Opera omnia. Vol. 1 581.9-12","ref":"581.9","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/girolamo-cardano/opera-omnia-vol-1/581.9","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/girolamo-cardano/opera-omnia-vol-1/581.9","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/girolamo-cardano/opera-omnia-vol-1/581.9.md","author":{"name":"Girolamo Cardano","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/girolamo-cardano"},"work":{"title":"Opera omnia. Vol. 1","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/girolamo-cardano/opera-omnia-vol-1","urn":null},"verse":false,"words":312,"text":"Diuina etiam potestate, amplius quiddam habet, quòd infinitum actu comprehendat ac fingat, praeteritaque, quasi non praeterita praeponat: ac quod maximum est, contraria simul efficiat: velut cum in somniantibus homo idem sibi videtur duplicatus, atque vnâ aeger atque etiam sanus. Hoc autem quis non videt, quod oculis etiam accidat, ad sensum potius pertinere: sed tamen haec potestas quia à diuina parte auxilium sumit, admirabilior ipsa vi intellectus euadit; hoc ergo internum est. Extrinsecus autem pulchritudo tanta homini concessa est, vt omnia superet: nam homo si aetas, sexus, & natura in vnum consenserint, ad eam formae excellentiam peruenit, vt nihil sub oculis cadat, quod illi sit comparandum. Vnus inter viros refertur Alcibiades, nescio an historici plus aequo illi fauerint, per omnes aetatis gradus summo cum decore transisse. Ergo & illud iure factum est; viuentia enim, non viuentibus decuit pulchriora esse. Horum autem quae sensum haberent, reliquis: atque inter haec denuo ratione praedita formosiora, quam rationis ex pertia, inter haec vbi sexus natura & aetas conuenerunt. Rursus totius hominis pulcherrima pars facies est, cuius oculi tanquam duo coeli luminaria illam illustrant, vt omnium quae in orbe sunt rerum, si quispiam recte consideret, excellentissima ac formosissima sit facies humana. Hanc ergo tantam, seu animi, seu corporis, siue totius nobilitatem: si quis recte consideraret, vitae id genus amplecteretur quod tantis priuilegiis dignum esset. Verum cum non in agendo solum, sed etiam in optando grauiter plebi, risum. Sunt etiam quaedam communia, grauiter aberremus, Thesei fabulam imitati, quae prouerbiorum loco vsurpantur, vtilia qui cùm sine consilio, ab auo Neptuno impe vsu, & si crassâ Mineruâ dicta sint, quale iltrasset, tria sibi quae in votis essent perfici, lud, dicam vt potero (nam patrius sermo lepoquanquam duobus primis, descensu scilicet ad rem addit) molendina molunt, casae cadunt, inferos, & Minotauri caede, foelix videretur: hypothecae finiuntur, terra tenet; vt intelligaextremo tamen voto, Hippolyti scilicet nece, mus tutius pecunias in agrorum emptione miserrimam senectutem, orbitate ac scelere collocari.","prev":{"citation":"Opera omnia. Vol. 1 581.6-8","label":"581.6 to 581.8","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/girolamo-cardano/opera-omnia-vol-1/581.6","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/girolamo-cardano/opera-omnia-vol-1/581.6"},"next":{"citation":"Opera omnia. Vol. 1 582.1-4","label":"582.1 to 582.4","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/girolamo-cardano/opera-omnia-vol-1/582.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/girolamo-cardano/opera-omnia-vol-1/582.1"},"credit":{"text":"Girolamo Cardano, Opera omnia. Vol. 1. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}