{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Opera omnia. Vol. 1 588","citation":"Girolamo Cardano, Opera omnia. Vol. 1 588","ref":"588","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/girolamo-cardano/opera-omnia-vol-1/588","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/girolamo-cardano/opera-omnia-vol-1/588","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/girolamo-cardano/opera-omnia-vol-1/588.md","author":{"name":"Girolamo Cardano","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/girolamo-cardano"},"work":{"title":"Opera omnia. Vol. 1","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/girolamo-cardano/opera-omnia-vol-1","urn":null},"verse":false,"words":241,"text":"DE CONSOLATIONI LIBRI TRES. PROOEMIVM AD LECTOREM. TATVERAM ab initio, hunc librum alicui amicorum dedicare: sed venit in mentem, quòd argumento rei protinus eum ipsum, cui dedicassem, offensurus videbar: namque illud naturâ omnibus insitum mortalibus videtur, vt se miseriores quàm sint, existiment, foeliciores verò videri cupiant: Quapropter diuites, opes suas; Reges, potentiam; milites robur ostentant; eruditi, nugas suas, etiam audire nolentibus effutiunt. tam magnum studium hominibus est, tales velle apud homines videri, quales minimè sint; inde è diuerso, vitia & turpitudinem suam, suorumque omni occulunt industria: tectoque igne, tormentum majus ob inanem hanc gloriam tolerant. Quid igitur si cuiquam libros hos dedicassem? nonne, tanquam ad illius medendam egregiam aliquam calamitatem inscripti, aut potius destinati viderentur? Absit igitur vt tam compendiosâ operâ quenquam offendam: alios verò, si non haec ratio moueat, omen ipsum tituli, & rei series perterrebit: tanquam ad eum missus hic liber videatur; qui quamvis foelix nunc sit infoelix euasurus. tantum, omnes, quod ridiculum est, sapiunt: At ego magis illis insanirem, si hanc illorum superstitionem, aut dissimulare viderer, aut corrigere tentarem. Sit igitur hic liber, nullius nomini addictus: sed ex libro, liber euadat. Fuerat autem ab initio eius nomen, Accusatoris, vt qui vanos hominum affectus, atque falsas argueret persuasiones: at post, mutato nomine, & in tres libellos diuiso, de Consolatione, eum inscripsimus, quòd longè magis, Infoelices consolatione, quàm Fortunati reprehensione indigere viderentur. Verùm quovis modo titulum eius appellaueris, seu de Consolatione, seu Accusatorem, res ipsa pertractata, à nomine suo non abhorrebit. Vale. gπλ","prev":{"citation":"Opera omnia. Vol. 1 587.6-7","label":"587.6 to 587.7","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/girolamo-cardano/opera-omnia-vol-1/587.6","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/girolamo-cardano/opera-omnia-vol-1/587.6"},"next":{"citation":"Opera omnia. Vol. 1 589.1-5","label":"589.1 to 589.5","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/girolamo-cardano/opera-omnia-vol-1/589.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/girolamo-cardano/opera-omnia-vol-1/589.1"},"credit":{"text":"Girolamo Cardano, Opera omnia. Vol. 1. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}