{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Opera omnia. Vol. 1 61","citation":"Girolamo Cardano, Opera omnia. Vol. 1 61","ref":"61","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/girolamo-cardano/opera-omnia-vol-1/61","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/girolamo-cardano/opera-omnia-vol-1/61","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/girolamo-cardano/opera-omnia-vol-1/61.md","author":{"name":"Girolamo Cardano","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/girolamo-cardano"},"work":{"title":"Opera omnia. Vol. 1","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/girolamo-cardano/opera-omnia-vol-1","urn":null},"verse":false,"words":434,"text":"Obtestor autem non so lum te, sed alios quoscumque, qui nunc ha in vrbe authoritate pollent, vt videant si quid à me hic falsò ascriptum sit, aut auctum ve immutatum: quod si deprehenderint, omnem fidem libello abrogent, nihilque verum esse existiment. Neque sese à me deceptos homines postea querantur, sed à te potius, hisque qui plurimum possunt in hac ciuitate, quos vt exactores veritatis, in iudicium postulo. Quòd si omnia haec, vt se habent, referuntur admonitos lectores, imo rogatos velim, ne mi hi vitio vertant, quòd plura de me loquar, quòd meipsum laudare videar, quòd vitam moresque meos, tum libros tanquam aliquid egregij, scriptis mandem, aut quod in multi plici scientiarum genere scripserim, quodve numinis fauorem testatus sim. Nam quorun dam importunitate atque maledictis coactus sum fieri praeco laudum mearum, narrareque publicè, quae supra fidem in arte gesserim. Ne equidem gloriae studio, sed vt illorum maledicta refellerem: Nec turpior mihi esse debet vera defensio, tametsi cum laudatione mei ip sius necessariò coniuncta sit, quàm calumniatoribus falsa accusatio. Verùm quibus graui videtur, quod cum librorum meorum Elencho aliqua de me gloriosius scripserim; hi nihil agunt aliud quàm, quae fatentur se Hieronymum, Augustinum, Ciceronem; Galenum, Eras mum nunquam legisse, aut si legerint, omnine contempsisse. Namque hi omnes haec omnia scriptis suis mandarunt, quanquam quidam obscurius quidam diffusius. Nos tamen Galenum in primi sequuti, qui, vt ingenuum decet virum, apert & sine dissimulatione aliqua haec omnia com plexus est, non solum à iusta accusatione, sec etiam à calumnia tutos fore nos existimamus. Quamobrem historiam ipsam iam aggrediamur. Annum agebam, ni fallor, decimumocta uum, Geometriam solum sub patre edoctus cùm aliquando etim comitatus, ipsoque domi quandam ingresso, & me foris expectante (hęrebam autem planę trabi, ita diem illum memo ria teneo) funus efferretur. Itaque subiit mortis vehemens cogitatio & solicitudo quaedam, cun adolescentulus mihi mortem ipsam tanquam prę sentem, aut saltem omnibus necessariam, pro ponerem. Id quoque mihi durum videbatur sic vixisse, tanquam nunquam vixissem. Seu verò id numine quodam impellente acciderit, seu iuuenili impetu, non facilè dixerim. Hoc vnun sat scio; ab ineunte aetate me inextinguibil nominis immortalis cupiditate flagrasse. Qua mobrem eo ardore stimulatus, quod solum re liquum erat coepi libellum velle conscriber de locorum distantia per longitudinem latitudinemque inuenienda. Erat enim mihi liber quidam antiquus de triangulis, Hebri Hispa ni, cuius auxilio, vt dixi, libellum de dignos cenda locorum distantia conscribere adortus sum: quem tamen perficere non potui, quaedam enim deerant, quae postea Monteregium docuisse animaduerti. Hunc autem, qualiscunque fuit, lingua Benuensium potius quàm La tina conscriptum, tradidi Augustino Lauisano Comensi à senatus libellis amico paterno. Paulò pòst decreui liberius in gymnasio literi Tom. I. propriis. operam dare.","prev":{"citation":"Opera omnia. Vol. 1 60.8-11","label":"60.8 to 60.11","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/girolamo-cardano/opera-omnia-vol-1/60.8","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/girolamo-cardano/opera-omnia-vol-1/60.8"},"next":{"citation":"Opera omnia. Vol. 1 62.1-4","label":"62.1 to 62.4","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/girolamo-cardano/opera-omnia-vol-1/62.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/girolamo-cardano/opera-omnia-vol-1/62.1"},"credit":{"text":"Girolamo Cardano, Opera omnia. Vol. 1. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}