{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Opera omnia. Vol. 1 633","citation":"Girolamo Cardano, Opera omnia. Vol. 1 633","ref":"633","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/girolamo-cardano/opera-omnia-vol-1/633","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/girolamo-cardano/opera-omnia-vol-1/633","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/girolamo-cardano/opera-omnia-vol-1/633.md","author":{"name":"Girolamo Cardano","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/girolamo-cardano"},"work":{"title":"Opera omnia. Vol. 1","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/girolamo-cardano/opera-omnia-vol-1","urn":null},"verse":false,"words":430,"text":"Res est erudicio, quam qui non habet, non optet: qui habet, emptam gemmam credat, quae magno procio parta est, maiore solicitudine & periculo sit seruanda. Sed iam de his rebus nimis: namque pauci admodum, ac penè nulli de imperitia conqueruntur, cùm se ipsos libenter fallant. Cruciatus ipse est, qui quasi meritò intolerabilis videtur esse. est autem hic triplex, ex Morbo, à Iudicio, & Immeritus: Verum quisquis ille sit, aut magnus esse non potest, aut non diuturnus, raroque immeritus probis viris incidit. at si incidat, ferendus est; persimilis est enim illi qui sponte ex morbo, aut casu contingit: In qua animi virtute, nonne pudet iure à foeminis superari? quae cum in pariendis filiis vehementissimum dolorem ferant, totiens tamen hominibus congrediuntur; nec abortire propter id cupiunt, cum iam conceperint: quinimò etiam steriles nihil aliud magis optant, quàm filios procreare. est autem maximus ille dolor, quem in partu fert mulier, & vitae periculo propinquissimus; cum non paucae illarum, ex eo moriantur. nam certè qui eculei, quae rotae, qui tortores, cruciatus coli, dentium, oris ventriculi, vesicae, vteri, superare possunt? cum ex his doloribus frequentissimè conuellantur; Parum mitiores sunt, chiragrae, podagrae, ischiaeque. attamen quales hi sunt, quorum gratiâ, parientes, nec à delitiis, nec à venere volunt abstinere, etiam salutis certa spe proposita? Nullus est dolor tam acris, quem animi constantia non superet. Pompeius cùm articulari morbo laborantem visitasset, aduersus importunos dolores dicebat; Vrgeant quantum velint, non tamen dolorem malum esse fatebor: neque enim malum est, quod extra nos est, dolor autem corporis, si animum non vincat, noster esse non potest: Quàm pulchrè id expressit seruus, qui Asdrubalem occiderat, quòd is dominum suum interfecisset. neque enim vllis tormentis adigi potuit, vt vultu laetitiam quam animo ex vindicta heri conceperat, non exprimeret. Memini Antonium Cribellum publico iudicio acerandum, dum nudaretur, alacri voce testatum, se nullis cruciatibus impelli potuisse, vt conscios patefaceret; vnâque voce facinoris complices, & habuisse, & occuluisse se ostendit. Quid igitur mirum, si tam constanter Pompeius coram Genthio Rege, digitum lucernae admouit, vt intelligeret Rex, per vim à Legatis spem nullam esse, extorquendi secreta? Tan patienter & Scaeuola ille ante Porsenam, manum combussit. Neque in hac gloria, Mulie. res fraudandae: Mater Hircani Iudaei, cum à Ptolemaeo genero discruciaretur, filium horta, batur, ne obsidionem dimitteret: sed potius patrem, quem ille occiderat, vlcisceretur. Epicharis liberta, generosior multis viris, nullo cruciatu ad confessionem sceleris, aut consciorum potuit cogi. Quintilia etiam minima, Sed sunt qui grauiora morbis, Surditatem, aut Caecitatem putent: quanquam nihil hoc cum coniurationis in Caligulam argueretur, torquereturque, pertinaci proposito, meruit ad foelicitatem tollendam pertinere videatur. liberari, ac pro insonte habita; praemia quoHomerus enim caecus eum esset, omnes poëque, (tanquam innocens vexata,) accepit.","prev":{"citation":"Opera omnia. Vol. 1 14-3","label":"14","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/girolamo-cardano/opera-omnia-vol-1/14-3","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/girolamo-cardano/opera-omnia-vol-1/14-3"},"next":{"citation":"Opera omnia. Vol. 1 634.1-5","label":"634.1 to 634.5","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/girolamo-cardano/opera-omnia-vol-1/634.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/girolamo-cardano/opera-omnia-vol-1/634.1"},"credit":{"text":"Girolamo Cardano, Opera omnia. Vol. 1. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}