{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Opera omnia. Vol. 1 65.5-9","citation":"Girolamo Cardano, Opera omnia. Vol. 1 65.5-9","ref":"65.5","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/girolamo-cardano/opera-omnia-vol-1/65.5","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/girolamo-cardano/opera-omnia-vol-1/65.5","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/girolamo-cardano/opera-omnia-vol-1/65.5.md","author":{"name":"Girolamo Cardano","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/girolamo-cardano"},"work":{"title":"Opera omnia. Vol. 1","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/girolamo-cardano/opera-omnia-vol-1","urn":null},"verse":false,"words":331,"text":"Vidi autem per somnium librum tri bus coloribus depictum, qui mihi à patre ostendebatur, delectabantque me non solum colorum varietas, quippe rubro, viridi, aureoque distinctus erat, sed etiam multò magis res tractata iamque coeperam libros hoc argumento de Varietate Rerum inscribere, ordinare, atque perficere: cum interim Ludouicus Ferrarius in domum venit, is adhuc puer conscripsit hos libros. Quo tempore, vt etiam in medicina 20 aliquid scire viderer, librum De malo meden21 di vsu confeci, & alium adiunxi, cuius titulus erat, Quod nullum simplex medicamentum noxa caret. Initium prioris est, Medicam artem antiquis temporibus: posterioris, Multos ego vidi Medicos, amborum magnitudo foliorum xvj. Porrò in his duobus libris propo situm erat damnare quae perperam aguntur vitiaque indicare, sed deerat occasio edendi Itaque forte fortuna aliàs cum in Academi essem cum nemine contraxeram amicitiam nisi cùm adolescentulo quodam pallido, qu vltro ad me accessit, cum & ego, fatis ita volentibus, cuperem illius amicitiam, aliorum autem ditiorum ac potentiorum aspernarer, ita is mihi adhaesit, vt cum alio prorsus nesciret omnino viuere. Mortuo patre factus est dominus tabernae Typographycae, multorum. que praelorum, vt certè videantur omnia nostra a quodam numine directa. Huic igitu aperio consilium meum libenter suscipit onus, inquiens: hoc paruum est quod proponitur, etiam si tota impensa peritura sit, tui gratia imprimam. Existimo tamen non magnam iacturam me facturum: haec ille. Atque meritò suspicabatur cum ab omnibus contemnerer & oppugnarer, in artis autem operi bus negligerer, cur erat vt alios docere vellem: Sed altius latebat fati mei consilium. Impri mitur liber, atque hic primus est editorum Ixvj. continebat abusus: secundo cum ab iisdem imprimeretur, centum complexus est Praecipua in eo sunt lasseris vires: praeceptum quod non agendo semper minus peccatur qua quippiam perperam agendo: Quanta occurrant consideranda rectè agere volenti. Exceptus quoque est à multis alacri animo, cessitque res aliter quam sperabatur. Sed & longè aliter commodum, quod expectabamus ex illis libellis. Nam non paruam retardationem at tulit ad gloriam in arte consequendam. Nacti namque aemuli ex argumento libri occasio nem, dicebant, Nunquid modo dubitatis hunc insanire?","prev":{"citation":"Opera omnia. Vol. 1 65.1-4","label":"65.1 to 65.4","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/girolamo-cardano/opera-omnia-vol-1/65.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/girolamo-cardano/opera-omnia-vol-1/65.1"},"next":{"citation":"Opera omnia. Vol. 1 65.10-13","label":"65.10 to 65.13","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/girolamo-cardano/opera-omnia-vol-1/65.10","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/girolamo-cardano/opera-omnia-vol-1/65.10"},"credit":{"text":"Girolamo Cardano, Opera omnia. Vol. 1. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}