{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Opera omnia. Vol. 1 656","citation":"Girolamo Cardano, Opera omnia. Vol. 1 656","ref":"656","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/girolamo-cardano/opera-omnia-vol-1/656","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/girolamo-cardano/opera-omnia-vol-1/656","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/girolamo-cardano/opera-omnia-vol-1/656.md","author":{"name":"Girolamo Cardano","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/girolamo-cardano"},"work":{"title":"Opera omnia. Vol. 1","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/girolamo-cardano/opera-omnia-vol-1","urn":null},"verse":false,"words":406,"text":"Sed neque in pacata & à belle quiescente Repub. meliores aut vtiliores ciuitati, sed diis acti furialibus inaudita committunt scelera atque immania. Vidimus paulo antè quae per hoc contigerunt apud Corcy reos, & quae nuper inchoata est seditio apue Argiuos, nescio tandem quo eruptura, ab oratoribus accensa, alita. Sed quid abiectius hoc genere hominum perditissimo, iniquo, futili, vano? Videas in felicitate secundisque rebus furiosos, in aduersis adeo proiectos vt quaeuis mulier fortior sit, quiuis puer prudentior. Quid ergo pro dest aut quam ob causam ei disciplinae dare operam, qua adepta perniciosi patriae vniuersae, ciuibus singillatim & amicis, sibi ipsis inutiles & modò blandiente fortuna intole randi, modò in calamitatibus lugubres, semper autem stulti? Quid enim stultius quam populo suadere, vt in caede regum amicoru iniqua, quosque iam ob benemerita ciuitate donarunt, laetitiam publicam praesefer rent, ipsos proditores aut eorum statuas co rona (quod summum erat ornamentum) de corarent sacrificarentque? Quod cùm non se mel hic populus in huiusmodi casibus fecerit, quid aliud illi egerunt quam vt meritò alioquin in precio habitus, vt odio maximo tanquam ingratus & perfidus, & contemptus, vt qui plus non posset tyrannis hostibus malefacere dignus haberetur? Quid si Thessalorum aut Macedonum rex aliquis quantum uis in nos humanus simili casu afflictaretur: quid aliud aduersus omne iusiurandum spre to omni decore ciuitatis legibusque pestundatis modò liberarentur vicini, quanquam insontis regis metu quod in Persarum regi bus negligunt facturi essent? Sed quo improbitatis deuenerunt omnes non dicam aliqui, ne vt prius subterfugias, vt Thucydides damnatus peculatus in exilio vixit, eorun conscribens historias à quibus damnatus erat A quibus si iniustè, quomodo potuit; si iustè, cur voluit? Quid de Pericle, qui vana publi ca laetitia, & solida priuata tristitia, luctu scilicet filiorum adolescentum, coronatus sa crificabat. Omitto nostros, quid enim foedius Lycone? Quid Isocrate ineptius? Quid Isaec venalius? quamquam vulgare sit omni Rhetori orationes in vtramque partem habere Gorg. Sed haec ô Socrates sunt malorum virorum flagitia, non oratorum. Socrat. Imò quòd hoc tu non facias, priuilegium est pro bitatis tuae, non artis. Calicl. Ergo suades e Socrates vt homines semper in pace degant idque Reipub. vtile esse reris. Socrat. Non Imò volo inuentutem exerceri, senes peri tos esse militiae, arma pro quadraginta mil libus peditum & pro quinque millibus equi tum, tritemes & quinquiremes paratas ac numerum trecentarum in portu: machinas etiam praeterea, sumptus, ministros magistratus, opifices, alimenta, duces, sic ad manum, vt si mane de bello gerendo decernatur, vesperi classis aut exercitus prodire sic possit instructus in sex menses vt nil desit.","prev":{"citation":"Opera omnia. Vol. 1 655.9-11","label":"655.9 to 655.11","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/girolamo-cardano/opera-omnia-vol-1/655.9","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/girolamo-cardano/opera-omnia-vol-1/655.9"},"next":{"citation":"Opera omnia. Vol. 1 657.1-4","label":"657.1 to 657.4","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/girolamo-cardano/opera-omnia-vol-1/657.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/girolamo-cardano/opera-omnia-vol-1/657.1"},"credit":{"text":"Girolamo Cardano, Opera omnia. Vol. 1. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}