{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Opera omnia. Vol. 1 657.1-4","citation":"Girolamo Cardano, Opera omnia. Vol. 1 657.1-4","ref":"657.1","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/girolamo-cardano/opera-omnia-vol-1/657.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/girolamo-cardano/opera-omnia-vol-1/657.1","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/girolamo-cardano/opera-omnia-vol-1/657.1.md","author":{"name":"Girolamo Cardano","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/girolamo-cardano"},"work":{"title":"Opera omnia. Vol. 1","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/girolamo-cardano/opera-omnia-vol-1","urn":null},"verse":false,"words":301,"text":"Callicl. Difficilis res haec Socrates. Socrates. Imò facilis: illud nobis animaduertentibus quod in festiuitatibus seu Baccha nalium seu Panathenaicorum omnia multo aut in promptu sint; cum tamen festa haec voluptatis causa potiùs quam salutis Reipub. sint instituta. Ipsam praeterea inuentutem non solum meditationibus & exercitationibus eruditam & ad bellum promptam, sed etiam vsu belli esse volo: ipsius paucos singulo anno emittendo, semperque alios atque ad alios ad fines Atheniensium, qui partim vrbes dubias retineant in fide, discantque cauti ac modesti esse. Alij arces tueantur, hi patientiae assuescent, vigilantiaeque. Qui. vero praeliis arces oppugnare aut suffocare tentabunt, hi fortes, & vafri, callidi impigrique enadent. Demum alij & multo plures Atticam circumerint die noctuque aestate atque hyeme, vt assueti frigoribus, niui, ardoribus, itineribus, tranandis aquis, gestandis armis, seruandis ordinibus inter eundum, nullumque munus militis non tenepunt, vt futuri sint non solum perfecti mili tes, sed etiam quod optimum est assueti ac duri. Ita paruo dispendio fortunarum ciuium, minoreque caede, florentibus studiis disciplinarum, omnibus etiam regibus incipient esse terribiles. Iam verò à Laconibus parum timendum est, cum eò redacti sint, & ob clades & ob terraemotus, vt ad nos auxilij causa confugerint. Gorg. Erant ne adeò terribiles in bello? Soc. Imò penè inuicti ô Gorgia. Gorg. Cur Socrat. Dicam, postquam audire cupis. Institutio vitae ferme omnium horum in causa erat. Primum nullis artibus vacabant, sed ociosi erant, ideo etiam libertatis defensores accerrimi, velut etiam vides Persas & Indos. Vt contrà qui artibus dant operam, serui fiunt: amant enim lucrum, degeneres euadunt, & artem militarem non possunt exercere; vt Lydi ac Phryges. Propterea audio in Italia, vbi bellicosissimi feruntur esse homines, cùm artibus non possint carere omnino, nullam tamen sedentariam, vt textorum vel sutorum eos exercere: Sed ea relinquunt munera mulieribus, seruis, libertinis, & exteris. Deinde vt ad Lacones reuertar cùm ocio dediti essent coacti sunt totos militiae se dedere, nam agriculturam Ilotis mandarunt.","prev":{"citation":"Opera omnia. Vol. 1 656","label":"656","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/girolamo-cardano/opera-omnia-vol-1/656","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/girolamo-cardano/opera-omnia-vol-1/656"},"next":{"citation":"Opera omnia. Vol. 1 657.5-8","label":"657.5 to 657.8","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/girolamo-cardano/opera-omnia-vol-1/657.5","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/girolamo-cardano/opera-omnia-vol-1/657.5"},"credit":{"text":"Girolamo Cardano, Opera omnia. Vol. 1. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}