{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Opera omnia. Vol. 1 663.1-4","citation":"Girolamo Cardano, Opera omnia. Vol. 1 663.1-4","ref":"663.1","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/girolamo-cardano/opera-omnia-vol-1/663.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/girolamo-cardano/opera-omnia-vol-1/663.1","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/girolamo-cardano/opera-omnia-vol-1/663.1.md","author":{"name":"Girolamo Cardano","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/girolamo-cardano"},"work":{"title":"Opera omnia. Vol. 1","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/girolamo-cardano/opera-omnia-vol-1","urn":null},"verse":false,"words":325,"text":"Sitque is summus, nec nisi populum ipsum habeat superiorem Quod vero ad condendas leges attinet, cum aliae sint priuatorum quidem facile est reddere iustas, sunt enim contentae in duodecim Tabulis, velut quod in haereditate frater patruo, filius fratri, agnati cognatis sint praeferendi: Et si in his aliquid etiam iniustum videatur consuetudo emollit. Quod verò in his difficillimum est, est ne fraus committatur gratia, muneribus, alterius odio atque inui dia. Nos habemus hic senatum Areopagitarum, sapientia & integritate toto orbe terrarum celeberrimum, quod in illum non legantur nisi homines longo vsu probatissimi. Sed & suffragia occulta esse oportet, vt Dij videant pro quibus feruntur, & contra non illi scire possint. Omnino enim cùm confusa fuerint, ne Oedippus quidem diuinare posset. Sed & loco solitario Iudices habitabunt, & ad illos sub elementorum nomine controuersia, propriis accusatorum & reorum suppressis deferentur. Demum quod plurimum prodesse, vt leges & tractationes sint obscurissimae, variae atque multiplices, cum enim intellectu diffitiles fuerint fraudem excogitare non licebit Semper enim fraudem praecedit cognitio & tractatio: indicio est quod neque magistratus quicquam vident ab initio, nec serui nec ministri nisi cum mores eorum cum quibus agunt, & leges & res quas tractant, plenè cognouerint. Vbi ergo inuoluta sit huiusmodi ratio atque difficilis, primùm ad intelligendum plurimum exigitur temporis, longè plus ad excogitandum dolum; semper sunt cum metu, interim Magistratus tempus nisi omnino longum fuerit praeterlabitur. Si ab initio inscius tentauerit, statim vt temerarius & legum violator accusabitur. Quamobrem quae electionem magistratuum, longis ambagibus inuoluent Respublicae, diu sine detrimento & seditione eam exercere poterunt. Similiter in proferendis sententiis tot scribantur quot sunt Iudices, suppresse nomine autorum, omnesque suffragiis latis probentur aut damnentur; quae plura tulerit ea potior sit. Alia difficultas est circa arbitrium ludicum quo possunt vni fauere, alteri obsse; inde iniuriae & odia inter ciues oriuntur. Et vnius hominis causa persaepe edimus totam vrbem; ita vnius viri contemplatione amamus. Lacedae monij ob Pindarum Thebis inimicissimis pepercerunt. At sic quidem est certè inimitabilis seu ad sententiarum grauitatem, seu ad verborum electionem atque constructionem perelegantem & prolixam, tum ordinem respicias.","prev":{"citation":"Opera omnia. Vol. 1 662.5-6","label":"662.5 to 662.6","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/girolamo-cardano/opera-omnia-vol-1/662.5","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/girolamo-cardano/opera-omnia-vol-1/662.5"},"next":{"citation":"Opera omnia. Vol. 1 663.5-8","label":"663.5 to 663.8","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/girolamo-cardano/opera-omnia-vol-1/663.5","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/girolamo-cardano/opera-omnia-vol-1/663.5"},"credit":{"text":"Girolamo Cardano, Opera omnia. Vol. 1. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}