{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Opera omnia. Vol. 1 668","citation":"Girolamo Cardano, Opera omnia. Vol. 1 668","ref":"668","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/girolamo-cardano/opera-omnia-vol-1/668","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/girolamo-cardano/opera-omnia-vol-1/668","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/girolamo-cardano/opera-omnia-vol-1/668.md","author":{"name":"Girolamo Cardano","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/girolamo-cardano"},"work":{"title":"Opera omnia. Vol. 1","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/girolamo-cardano/opera-omnia-vol-1","urn":null},"verse":false,"words":432,"text":"Bonus princeps pluribus benefacit, paucis malè: malus autem pluribus malefacit, paucis autem bene. TET. Ac sic, qui optimos perdet viros (qui certè pauci sunt semper) malos autem euehet, hic bonus erit princeps: at ego oppo situm antea existimabam. RAM. Et rectè quidem: nam qui bonos perdit, is necessarie multos perdit: omnibus enim qui media natura sunt, qui plurimi sunt, infestus est: malis etiam plerisque cogitur esse immitis, tum specie quadam iustitiae, tum metu potentiae tum etiam ob priuata odia. At bonus bonos euehendo, mediocres omnes bonos facit, nec malis omnibus infestus est: sed his tantùm, qui nec exemplo, nec metu, nec leuibus poeni corriguntur? itaque tyrannus etsi non videa tur ferro saeuire in plurimos plurimis tamen grauis est, tributis pauperes exhauriens, vt paucos ditare possit, & gurgiti illi voluptatum immenso satisfacere. At non par est, imò deterius, innoxios fame frigoreque ac laboribus intolerandis interficere, & gladio. Et qui gladio saeuiunt, saltem filiis parcunt: at hi filios coram parentibus inopia perimunt. TET. Maxima audio: atque ego nec Cyrus esse vellem, aut Alexander: nec ex purpuratis illis, qui ex eorum consilio essent. Sed dic amabò, fuitne quisquam princeps bonus? forsan, vt audio, Augustus, aut M. Antoninus Philosophus: hos enim intellexi optimos fuisse principes. RAM. Certè fuit aliquis: sed neuter istorum: quinimo hi ex his fuêre, qui pluribus malefecerunt, vt paucis gratificarentur. Atque horum vterque vltimum improbitatis experimentum dedit, in eligendo successore: cùm primus improbitati stulticiam coniunxerit: priuignum haeredem, virum sanguinarium & improbissimum, nepti, vxori optimi viri Germanici ac pronepotibus praeferendo. Secundus verò quòd cùm filium pessimum esse intelligeret alium ad imperium non elegerit. Solent priuati boni viri, filios nepotes lurcones & nequam exhaeredare, vbi nemini iniuria fit, aut periculum est, si haereditatem accipiat: & bonus Imperator nepharium haeredem relinquet? valeant ergo Bruti illi, & Manlij, Cassij, Scauri, & Damatriona, Talantiaque, ac mater Pausaniae, omnes Spartanae mulieres, & Clotharius Gallorum rex, & Antonius Venereus Veneti Senatus princeps, qui filios vnico ex scelere peremerunt, quanquam viuentibus illis salua posset esse Respub. sic M. Antonius, vt orbem perderet flagitiossimum filium imperij reliquit haeredem. Ergo vnus Alexander Seuerus princeps bonus fuit: alium ex antiquis noui neminem. TET. Quid ille agebat, vt talis esse potuerit? aut quid omnino agere debet bonus princeps, vt tutus etiam sit RAM. Facilè est principi, si velit, bonum esse tutiorque multo erit improbo principe. Iustitiam & pietatem colat: quod vt faciat, praeponat bonos malis. Bonos hoc vno argumento deprehendet, qui pecuniarum auidi non sunt Huiusmodi viros inter Phratrios, non tamen multos, reperies. Qui enim facilè contemnunt pecunias, facilè omnia flagitia vitare possunt. Bis verò in singulis septem diebus audiat causas subditorum, quattam horae partem singulis impendendo: Pridie autem omnes suos mo etim. neat aduersarios.","prev":{"citation":"Opera omnia. Vol. 1 667.9-12","label":"667.9 to 667.12","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/girolamo-cardano/opera-omnia-vol-1/667.9","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/girolamo-cardano/opera-omnia-vol-1/667.9"},"next":{"citation":"Opera omnia. Vol. 1 669.1-4","label":"669.1 to 669.4","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/girolamo-cardano/opera-omnia-vol-1/669.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/girolamo-cardano/opera-omnia-vol-1/669.1"},"credit":{"text":"Girolamo Cardano, Opera omnia. Vol. 1. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}