{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Opera omnia. Vol. 1 669.5-8","citation":"Girolamo Cardano, Opera omnia. Vol. 1 669.5-8","ref":"669.5","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/girolamo-cardano/opera-omnia-vol-1/669.5","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/girolamo-cardano/opera-omnia-vol-1/669.5","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/girolamo-cardano/opera-omnia-vol-1/669.5.md","author":{"name":"Girolamo Cardano","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/girolamo-cardano"},"work":{"title":"Opera omnia. Vol. 1","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/girolamo-cardano/opera-omnia-vol-1","urn":null},"verse":false,"words":300,"text":"Hocque institutum ne putes nostrum esse commentum: sequuti Reges quondam Aegyptiorum, vt Dio dorus Siculus refert, qui inuicti fuêre ac felicissimi. Sic Christum opere: non verbis falla cibus, exprimemus. Nunc sub Christianis principibus crudelitas plusquam barbara exercetur. Adulteria tamen grauiter punienda: annonae vbertas, triticum, vili precio, nullo vectigali, sed pro censibus & reditibus exigatur: vini & carnium amplum, exiguum salis, olerum nullum, piscium perexiguum: tam paucis praeceptis optimus princeps instituetur. Et tamen multo foeliciorem atque liberiorem aget vitam, quàm nunc reges: longeque tutius regnum administrabit. Sed malos abigere contentus non sit: insidiabuntur enim illi, & leues maledictis corrumpent populorum animos: sed illos ad lapides, adulatores autem vt veros proditores morte saeua damnabit. TET. Placent haec, sed demiror cur tam diu ista latuerint omnes: aut si non latuerunt, cur nemo hanc viam ingressus sit? RAM. Haec institutio tam aduersa est purpuratis ac potentibus quam salutaris Principibus. Si enim ita aga tur, vnus erit princeps foelix: caeteri propriis opibus cogentur esse contenti, nec iniuria quenquam afficere poterunt. At hoc illis monstris non placet: ob id principes primò, deinde etiam seipsos perdunt. Quod si aliter principibus consulerent, & illorum animas & vitam, regnum, seipsosque seruarent, innoxiique obirent: & pro paucis malè beatis, plures plura felicitate gauderent. Vides quàm parum nunc regna in eadem familia perseuerant? TET. Intelligo. Sed cùm duo proposuisses, alterum caput, scilicet de pietate, reliquisti. RAM. Nunc agam de illa: quanquam vt audiuisti, seruando parentibus filios, mitiusque agendo in cunctos, praeterquam proditores, etiam pietatis partem absoluisse videor. TET. At ego non partem, sed totum negocium explicari volo postquam ob id, de immortalitate animi, quem cupiebam, sermonem audire praetermisit. RAM. Dicam. Pietas in Deum atque patriam ac parentes dirigitur. De patria satis dictum est, cùm nullum majus illi praestari possit obsequium iustitia, clementia, & auxilio in miseros. De parentibus, vix est Princeps qui patrem habeat: non enim principatum obtineret.","prev":{"citation":"Opera omnia. Vol. 1 669.1-4","label":"669.1 to 669.4","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/girolamo-cardano/opera-omnia-vol-1/669.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/girolamo-cardano/opera-omnia-vol-1/669.1"},"next":{"citation":"Opera omnia. Vol. 1 669.9-12","label":"669.9 to 669.12","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/girolamo-cardano/opera-omnia-vol-1/669.9","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/girolamo-cardano/opera-omnia-vol-1/669.9"},"credit":{"text":"Girolamo Cardano, Opera omnia. Vol. 1. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}