{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Opera omnia. Vol. 1 670","citation":"Girolamo Cardano, Opera omnia. Vol. 1 670","ref":"670","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/girolamo-cardano/opera-omnia-vol-1/670","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/girolamo-cardano/opera-omnia-vol-1/670","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/girolamo-cardano/opera-omnia-vol-1/670.md","author":{"name":"Girolamo Cardano","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/girolamo-cardano"},"work":{"title":"Opera omnia. Vol. 1","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/girolamo-cardano/opera-omnia-vol-1","urn":null},"verse":false,"words":429,"text":"Ergo tuos non amabis, sed quantum potes illis benefacies: sic tamen, ne beneficium in eos tibi fiat maleficium. TET. Estne quic aliud? RAM. Non vtique si desperes futura. TET. Tam paucis constat humana felicitas? RAM. Imò apud quosdam etiam paucioribus. TET. Qui possit minui, non video. Sed iustitia, pietate, liberalitate, misericordia, fide, innocentia, studiis bonarum literarum, nihil ergo opus erit? RAM. Imò omnes damnosae erunt praeter eruditionem: sed haec virtus non est: reliquis non opus est nisi in suos. TET. Sed quid adimi potest ex illis quinque? RAM. Duetiam improbi adimunt, scilicet relationem gratiae, & suorum curam: quanquam haec inter illas quinque non numerata sit. TET. 6 corda viperarum, & mores lucianos, quoferunt etiam propriam sobolem deuorare! Sed quid adegit ergo Aristotelem, vt virtutes ade ardenter laudaret? non illas quinque tantùm sed ex aequo ferme omnes: postquam hic cultus virtutum plerisque semper cesserit infoeliciter, neque nunc solùm: aut nouum est illud Poëticum: Omne in praecipiti vitium stetit. Sed & suis temporibus deteriores multo erant, quàm nunc sint. Quid ergo est causae, fuitve, vt suos clientes, laborumque suorum studiosos, tam perfidè falleret? RAM. Dicam, quid sentiam: (tametsi quod dixisti de tempo ribus suis, non admittam facilè: sed existimem maiori in precio fuisse non solùm eruditionem, cuius minor copia erat, sed & virtutem nam quis audeat, vt ille tum, Diuae alicuius solentia sacra concubinae celebrare, etsi princeps sit, quemadmodum ille fecit) vir primùm fuit ambitiosus admodum, & gloriae cupidus: ob id virtutem celebrauit, vt non solùm pius, sed etiam praestans haberetur, ac vbique de illius sententia sermo esset, plerisque admirantibus vel hominis sententiam, vel paradoxum. Deinde ipse praediues, non tantum diue erat: non laborabo vt ostendam, quod luce clarius esse potest. Diuitibus autem virtus conuenit, saltem ob tres causas. Prima, quòd vitii opus habemus vt ditemur: namque ad id nil eis commodius: at diuiti per scelera minus conuenit, quàm per mercaturam ditari, etiamsi totus sit Epicureus: quanquam, vt dixi homines nostra aetate deteriores sint, quàm qu tunc erant: & quanquam diuites non desinunt rapinis augere, quod breui totum simul relinquendum est: ita multo minus principibus. Se cunda causa est, vt laudem consequantur, vnde iacturam non metuunt. Tertia, quàm optimè norunt potentes ac principes, vt sic viuendo trifariam securiores sint, & opinione probitatis ac pietatis vt curae Diis esse videantur: & vt minus odio sint hominibus ac con temptui: & quòd caeteri exemplo illorum sic viuentes, minus ad vindicandum iniurias, aut vltrò inferendas erunt procliues. Accedit us Ietim. quòd Aristoteli forsan hoc incertum fuit, aut animae post mortem praemia aut poenas consequerentur. Credidit certè, vt reor, non con sequi: sed non adeò firmiter, vt quidam opinantur: sed addubitauit, vt existimo, egregiè.","prev":{"citation":"Opera omnia. Vol. 1 669.17-19","label":"669.17 to 669.19","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/girolamo-cardano/opera-omnia-vol-1/669.17","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/girolamo-cardano/opera-omnia-vol-1/669.17"},"next":{"citation":"Opera omnia. Vol. 1 671","label":"CVIDIONNR ILIM","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/girolamo-cardano/opera-omnia-vol-1/671","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/girolamo-cardano/opera-omnia-vol-1/671"},"credit":{"text":"Girolamo Cardano, Opera omnia. Vol. 1. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}