{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Opera omnia. Vol. 1 681","citation":"Girolamo Cardano, Opera omnia. Vol. 1 681","ref":"681","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/girolamo-cardano/opera-omnia-vol-1/681","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/girolamo-cardano/opera-omnia-vol-1/681","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/girolamo-cardano/opera-omnia-vol-1/681.md","author":{"name":"Girolamo Cardano","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/girolamo-cardano"},"work":{"title":"Opera omnia. Vol. 1","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/girolamo-cardano/opera-omnia-vol-1","urn":null},"verse":false,"words":240,"text":"Opta bam magis propria, & diligentius examen de singulis. Quod enim de Sileno adducitur, tam fabulosum est, vt etiam fabula mera sit: quae originem ducit à fabuloso animali, ac prorsus confecto: nec opus illud Aristotelis esse existimo, cuius etiam nullus Peripateticus Philosophus meminit. De mollitie, certum est mollitiem esse, non perferre posse dolorem, & ob caecitatem atque stultitiam seme tipsum conficere. Mors non perfertur sponte: sed vbi in illam te conieceris, velis nolisue perferre cogeris: vnde illud Virgilianum Oculisque errantibus alio Quaesiuit coelo lucem, ingemuitque repertam. Vnde etiam alibi clariùs: Quam vellent aethere in alto Nunc & pauperiem, & duros perferre labores? ALB. Effinxit Virgilius sordidarum animarum curas ac mores, quae quiduis malunt pati ac subire quàm mortem. Vnde & illud: Gaudia vitae. Vulgus sic viuit, vt nil potiùs vita esse ducat: ita etiam corporeas delicias animi iucunditati praefert. Sed quis scit, an Poëta mortuorum affectus pro moriturorum describat? Sed perge. CARD. Nolim haec prodesse causae) vt ita dicam) meae, modò ne obsint: vt nec mihi illud, quòd naturaliter omnes appetant esse: nam hoc generale est. Igitur vita morte potior est. Sed ad alia. Qui moriturus est, perpetietur non duriora, quàm is perpessus est qui iam sit mortuus. Finge superesse, vide aequam esse conditionem: nisi quòd ille iam superauit malum, hic expectat: nec nos morientem mortuo comparamus, sed viuum, qui vix vnquam mori sperat, qui nullum putat esse in morte dolorem: nam de moriente non contendam, quin melius sit esse mortuum, quàm mori. Quin etiam","prev":{"citation":"Opera omnia. Vol. 1 680","label":"PERSONAE","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/girolamo-cardano/opera-omnia-vol-1/680","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/girolamo-cardano/opera-omnia-vol-1/680"},"next":{"citation":"Opera omnia. Vol. 1 681.1-4","label":"681.1 to 681.4","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/girolamo-cardano/opera-omnia-vol-1/681.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/girolamo-cardano/opera-omnia-vol-1/681.1"},"credit":{"text":"Girolamo Cardano, Opera omnia. Vol. 1. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}