{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Opera omnia. Vol. 1 682.6-8","citation":"Girolamo Cardano, Opera omnia. Vol. 1 682.6-8","ref":"682.6","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/girolamo-cardano/opera-omnia-vol-1/682.6","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/girolamo-cardano/opera-omnia-vol-1/682.6","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/girolamo-cardano/opera-omnia-vol-1/682.6.md","author":{"name":"Girolamo Cardano","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/girolamo-cardano"},"work":{"title":"Opera omnia. Vol. 1","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/girolamo-cardano/opera-omnia-vol-1","urn":null},"verse":false,"words":198,"text":"Vel igitur ad quemcunque hominem & ita ego non differam à te per materiam. Bre uiter, omnis alia via est confusio ipsa. Sed de tempore quid refert? Forsan quod pars anima mundi habet ibi (quod verisimile est) appeti tum: quoniam non est inferior illa materia quae appetitu non caret. Sed iam ad institutum sermonem rogo reuertaris. ALB. Explicasti mentem meam à longo veterno: sed huic negocio, quod à me exigis, satisfaciet liber ille Platonis, seu Luciani (nam vtrique inscriptus est) nomine Axiochus: ibi enim damna vitae recensentur humanae, adò vt ille tandem co gatur optare mortem. Quid aptius huic nego cio? nisi exigas, vt eloquentia superem Plato nem? CARD. Non: sed librum illum legi, & meliora à te expecto: siquidem facile est inuentis addere. ALB. Patieris saltem vt ordi nem illum sequar, & eius rationes explicem atque expoliam. Pulchrum enim est natare cum cortice: CARD. Fac vt libet, modò noua aliqua & meliora audiam. ALB. Agam pro viribus, quanquam impar oneri. Primùm illud considera, vitam nostram inauspicatam esse, vt quae à fletu semper incipiat. Infans vbi natus est statim plorare didicit, ridere nisi post quadra ginta dies haud didicit. Quodnam potest esse certius signum, & euidentius infelicitatis nostrae, cùm à fletu sumat initium?","prev":{"citation":"Opera omnia. Vol. 1 682.1-5","label":"682.1 to 682.5","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/girolamo-cardano/opera-omnia-vol-1/682.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/girolamo-cardano/opera-omnia-vol-1/682.1"},"next":{"citation":"Opera omnia. Vol. 1 683.1-4","label":"683.1 to 683.4","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/girolamo-cardano/opera-omnia-vol-1/683.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/girolamo-cardano/opera-omnia-vol-1/683.1"},"credit":{"text":"Girolamo Cardano, Opera omnia. Vol. 1. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}