{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Opera omnia. Vol. 1 683.1-4","citation":"Girolamo Cardano, Opera omnia. Vol. 1 683.1-4","ref":"683.1","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/girolamo-cardano/opera-omnia-vol-1/683.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/girolamo-cardano/opera-omnia-vol-1/683.1","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/girolamo-cardano/opera-omnia-vol-1/683.1.md","author":{"name":"Girolamo Cardano","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/girolamo-cardano"},"work":{"title":"Opera omnia. Vol. 1","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/girolamo-cardano/opera-omnia-vol-1","urn":null},"verse":false,"words":287,"text":"Et ne fortuitum hoc esse credas, in somnis tamen ridet, memor credo prioris voluptatis ac vitae: nam ob quae alia ridere tunc potest, cùm nec quae videt, probet, nec intelligat? Sed dolet in hunc m indum venisse, & augurium sibi miseriae facit. Plura de hoc dicerem, sed ad sermonem vereor immortalitatis reciderem animorum, à quo prorsus propter petitionem tuam abstinere cogor. Verùm vt quàm breuissimè agam, de vitae huius initio verba facturus non sum neque enim quisquam est tam huius mundi laudator, vt stercora, fascias; molestiamque illam infantium (vbi sensus acutissimus, defensio aut tutela nulla est) non detestetur & abhorreat. CARD. Ne labora. Infantia ob iuuentutem, non sui gratia fertur: est enim puouis carcere tetrior. Nam in eo cognoscere multa, legere, scribere, amicos alloqui, petere quae cupis, scalpere, mouere se vel paululùm potest victus: infanti omnia mala, solatium nullum ALB. Ad pueritiam deuenio: ibi tormentis adduntur ludibria aetatis: quòd si quis omnino non splendida fuerit fortuna, aut patre acerbiore, cogitur omnia mala perpeti. Nudi verberantur, ieiunant, vigilant laborant, irridentur, colaphis caeduntur, discere coguntur, in ludo literario esse velut compedibus alligari, totis diebus fame, aestu, frigoreque conficiuntur: nulla voluptas quae non eis exprobretur: hinc minae, hinc iurgia, minis apud ingenuos pueros grauiora. Coguntur furtim omnia sur ripere. O calamitolam vitam: in qua omnes perirent, nisi spe iuuentutis subeuntis recrea rentur. Omitto senectutem, in qua nemo probus & firma mente esse velit, etiam defenso re Cicerone: neque melius illam damnare autore illo possum: Hinc iam fallens subrepit senectus, in quam confluit quicquid est infirmum fragilisque naturae. Quòd nisi quis? vitam ocius velut aes alienum reddiderit astans supra caput natura tanquam foenera tor reposcit vsuram. Ab alio quidem visum ab alio auditum, persaepe vtrumque. At s quis cunctetur debilitat, eum excruciat, membrisque destituit.","prev":{"citation":"Opera omnia. Vol. 1 682.6-8","label":"682.6 to 682.8","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/girolamo-cardano/opera-omnia-vol-1/682.6","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/girolamo-cardano/opera-omnia-vol-1/682.6"},"next":{"citation":"Opera omnia. Vol. 1 683.5-8","label":"683.5 to 683.8","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/girolamo-cardano/opera-omnia-vol-1/683.5","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/girolamo-cardano/opera-omnia-vol-1/683.5"},"credit":{"text":"Girolamo Cardano, Opera omnia. Vol. 1. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}