{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Opera omnia. Vol. 1 692","citation":"Girolamo Cardano, Opera omnia. Vol. 1 692","ref":"692","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/girolamo-cardano/opera-omnia-vol-1/692","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/girolamo-cardano/opera-omnia-vol-1/692","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/girolamo-cardano/opera-omnia-vol-1/692.md","author":{"name":"Girolamo Cardano","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/girolamo-cardano"},"work":{"title":"Opera omnia. Vol. 1","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/girolamo-cardano/opera-omnia-vol-1","urn":null},"verse":false,"words":438,"text":"Soleo enim dicere, quinque rebus malam frangi fortunam: induciis ac dilatione) nam maiora faciliùs ac celeriùs dissoluuntur paruis, quod ex pluribus concret: sint, & etiam tempus dum inchoatas res ac paruas auget, magnas & adultas corrumpit & deterit:) vel repentè inuadendo: vel sensim comminuendo aduersarij vires, dum carptim illum aggredimur, aut ea parte qua minus va let (vt fultum fauoribus, virtute, doctrinaque) superando fauores illius nonnunquam reddemus inutiles: quanquam nunc ea conditio temporum sit, vt quàm minimum virtuti seu eruditioni tribuatur. Vel si auxilia detraxerimus: quod prudenter à patricio quodam nostro excogitatum, non parum pro fuit: cùm enim sororij exulis opibus oppugnaretur, reducto exule inimicum spoliauit praesidio, & alium etiam hostem suscitauit dum ille expensas pecunias repetit. Palàm est igitur omnibus in casibus praesagiendo rectè ex somnis, paruis viribus occurrere posse magnis etiam hostibus Caeterum latus heptagoni paulo majus est dimidio lateris trigoni eidem circulo inscripti, cùm ambo fuerint aequilateri: nam latus heptagoni est partium fermè LII, minutiarum 1111, & secundarum XXXV, at verò dimidium lateris trigoni est partium LI, minutiarum LVII, secundarum XLII, discrimen igitur horum est, minutiarum VI, secundarum minutiarum LIII, hoc autem est minus quingentesima trigesima parte di midij lateris trigoni, quare omnino in sensile Quadratum quod fit ex secunda linea proportione media inter diametrum circul & latus quadrati in circulo descripti, paulo majus est area circuli: nam si demetiens circuli est septem, circuli area erit paulo mi nor trigintaocto cum dimidio: latus igitur erit fermè sex, & ex quadraginta nouem partibus decem: at secunda illa linea erit latus solidi CCXLII, fermè: at hoc est quasi sex & 213 igitur differentia haec est ex CCCIII partibus, vna tantùm: & ideo etiam ipsa inlensilis. Quidam verò longas rationes de hoc scripsere, existimantes etiam idem esse, cùm non sit: atque etiam falsò demonstrasse haec ita se habere, cùm nil sit turpius. Latus praeterea figurae quadraginta basium triplum, lateri fermè figurae centum viginti basium, & sexquilaterum, quasi figurae se xaginta basium: nam latus figurae sexaginta basium, fermè duplum est lateri figurae centum viginti basium. Et similiter latus figurae triginta basium, propè quadruplum est lateri eidem figurae scilicet centum & viginti basium: & latus figurae vigintiquatuor ba lium, eidem penè quintuplum. Latus quoque figurae nouem basium, & latus figurae viginti basium, fermè iuncta aequantur latere hexagoni in eodem circulo inscripti. Et latus figurae vndecim basium, & pentagoni, efficiunt latus fermè trigoni aequilateri mul taque talia huiusmodi inuenire licet. Similiter & in numeris, vbi coeperis primos, scilicet vnum & duo, erunt in proportione habente medium & duo extrema fermè, & semper productum minoris in coniunctum erit vnitate minus quadrato medij, & sic in perpetuum ratio incrementi illius seruabitur, vt vnum duo tria, & duo tria & quinque, & tria quinque & octo, & quinque octo & tredecim: & sic deinceps in infinitum, iungendo duos semper vltimos.","prev":{"citation":"Opera omnia. Vol. 1 691.9-11","label":"691.9 to 691.11","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/girolamo-cardano/opera-omnia-vol-1/691.9","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/girolamo-cardano/opera-omnia-vol-1/691.9"},"next":{"citation":"Opera omnia. Vol. 1 693","label":"LIBER","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/girolamo-cardano/opera-omnia-vol-1/693","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/girolamo-cardano/opera-omnia-vol-1/693"},"credit":{"text":"Girolamo Cardano, Opera omnia. Vol. 1. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}