{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Opera omnia. Vol. 1 693.5-8","citation":"Girolamo Cardano, Opera omnia. Vol. 1 693.5-8","ref":"693.5","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/girolamo-cardano/opera-omnia-vol-1/693.5","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/girolamo-cardano/opera-omnia-vol-1/693.5","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/girolamo-cardano/opera-omnia-vol-1/693.5.md","author":{"name":"Girolamo Cardano","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/girolamo-cardano"},"work":{"title":"Opera omnia. Vol. 1","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/girolamo-cardano/opera-omnia-vol-1","urn":null},"verse":false,"words":305,"text":"At non animaduertit, Valentimano fuisse filium Gratianum: qui si non fuisset, puto Valenti. nianum vix grauiter laturum hanc curiosi tatem: at modò successore filio ista quaesisse quis non videt hoc crimen fuisse apertum laesae maiestatis, atque omnino impium? Simili ergo ratione singula quaeque, quàm exiguis discriminibus fiunt impia, licita, foeda, honesta, felicia, infelicia, iusta, iniustaque Quamobrem si quis totam naturam vitam hu iusmodi minimis animaduersionibus, casibus opportunitatibus, euentibus constare dicat, i sanè non solùm vera dicet, sed etiam pro conditione sua temporis locique, beatè & sine reprehensione viuere poterit. Quid ergo huic rationi commodius est prudentia primùm, inde scientia somniorum? At nunc tota sapientia humana tribus constat praeceptis: verbis pulchris, factis pessimis, & opinione probitatis ab initio per simulatam iustitiam compa rata. Verùm non diu hi mores stare poterunt, & vel seipsam haec fera conficiet: vel iratis superis dabunt poenas: at prudentia prouidentiaque perpetuò ac sine impietate stare poterunt. Nec tamen tantùm scire prodest, sed & vti opportunitate decet. Tria autem sunt in hac praecipua auxilia: continentia, promptitudo & fortitudo: his si destituamur, valedicere possumus prudentiae atque prouidentiae Quin etiam multis sua bona exitio fuêre: arma M. Antonio, facundia Ciceroni: Philosophia Socrati, Pasiphylo, Simonidi (primu enim cicutam hausit, secundus gladio periit, poësis Galle tertius flammis absumptus est & Nasoni, medicina Petroleoni nostrae fermè aetatis viro erudito, astrologia Ascletationi Quid est tam sanctum, quod si sinistrè vtaris, non noceat? Ego sanè ni somniis monitus essem manifestissimis, in hac tam ingrata calamitate peribam, cùm odium, potentium ira me premerent, mihi nullus amicus relictus esset. Miraris lector? mirum non est, reputanti temporum conditionem, hominum mores Multi amicos se habere putant, quòd volunt eos qui non sunt esse. Deinde quòd fieri non possit, vt Deo & hominibus placeam: & his moribus arcesso procul has lamias. Itaque ni mirum esse debet, eum qui recta colat, hoc tempore nullum habere amicum. Sunt mala haec, sed maiora fuêre sub Repub.","prev":{"citation":"Opera omnia. Vol. 1 693.1-4","label":"693.1 to 693.4","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/girolamo-cardano/opera-omnia-vol-1/693.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/girolamo-cardano/opera-omnia-vol-1/693.1"},"next":{"citation":"Opera omnia. Vol. 1 693.9-12","label":"693.9 to 693.12","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/girolamo-cardano/opera-omnia-vol-1/693.9","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/girolamo-cardano/opera-omnia-vol-1/693.9"},"credit":{"text":"Girolamo Cardano, Opera omnia. Vol. 1. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}