{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Opera omnia. Vol. 1 697.1-5","citation":"Girolamo Cardano, Opera omnia. Vol. 1 697.1-5","ref":"697.1","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/girolamo-cardano/opera-omnia-vol-1/697.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/girolamo-cardano/opera-omnia-vol-1/697.1","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/girolamo-cardano/opera-omnia-vol-1/697.1.md","author":{"name":"Girolamo Cardano","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/girolamo-cardano"},"work":{"title":"Opera omnia. Vol. 1","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/girolamo-cardano/opera-omnia-vol-1","urn":null},"verse":false,"words":317,"text":"maiusque illâ longè est eorum quae vos ne que videtis, neque cognoscitis, vix minima pars est: seu magnitudinem magnitudini, seu pulchritudinem pulchritudini, seu dignita tem dignitati conferatis. Quae cùm maxima sint, & talia vt nihil majus possit existima ri, multò tamen maiora sunt, potuisse ante aeterna esse, immensa absque magnitudine, tempus momento perpetuum, molem ex ni hilo, fabricam tam admirabilem absque in strumento, sed solâ voluntate fecisse. Quic quòd in ipsa magnitudine adeò admirabil majus aliquod potestatis tuae argumentum elucescit: nam ductor illius, vbi tot perpetu micant splendores in singula momenta,) di co ea in quâ horula ipsa diuisa sexcenta efficit) plus spatij superat, quàm sit hic vniuersus terrae & aquae ambitus. Et tamen adeò magna est machina, vt cùm tanta velocitate sidera ferantur, quae omnem huma nam cogitationem excedat, (nihil enim tale vel fulgur efficere potest, aut multò minù tormentum vllum bellicum, aut sagitta quiescere tamen, & omnino immota ma nere videantur. Atque rursus cùm immota maneant, tam procul absunt, vt maximas & incredibiles spatiorum magnitudines supe rent. Cur ergo qui non te adorant & colun qui te impij spernunt, hoc vel solum quoc oculis subiicitur, quodque certis rationibus constat, non suspiciunt: nam reliqua qua nobis abdita sunt, ac sensibus non subiecta nec mens nostra capere, nec si scire detur, explicare fas esset, aut multo minùs vobis in telligere liceret. Haeret iam animus, horret, stupet, denique lapidescere videtur, & men ipsa amens fieri, dum haec solùm quae ocu lis subiiciuntur considero. Solem hunc vi detis, quem vos pedis magnitudinem vix implere existimatis: hic molem terrę & aquae plusquàm centies ac sexagies superat, atque eo multò maiora sunt multa astra, longè autem quae Canicularum nomine significatis. Sed hoc non est quod admirari debetis, qua quam maximum sit; sed quòd tantillum cùm sit Solis corpus, vniuerso huic Orbi, adeò magno, ad ipsum illustrandum sufficiat. Sae pe ego testatus sum Vos me odisse, ô morta les, sed non vos ipsos odi, verùm temeritatem ac stultitiam vestram.","prev":{"citation":"Opera omnia. Vol. 1 696.10-13","label":"696.10 to 696.13","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/girolamo-cardano/opera-omnia-vol-1/696.10","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/girolamo-cardano/opera-omnia-vol-1/696.10"},"next":{"citation":"Opera omnia. Vol. 1 697.6-9","label":"697.6 to 697.9","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/girolamo-cardano/opera-omnia-vol-1/697.6","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/girolamo-cardano/opera-omnia-vol-1/697.6"},"credit":{"text":"Girolamo Cardano, Opera omnia. Vol. 1. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}