{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Opera omnia. Vol. 1 697.10-13","citation":"Girolamo Cardano, Opera omnia. Vol. 1 697.10-13","ref":"697.10","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/girolamo-cardano/opera-omnia-vol-1/697.10","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/girolamo-cardano/opera-omnia-vol-1/697.10","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/girolamo-cardano/opera-omnia-vol-1/697.10.md","author":{"name":"Girolamo Cardano","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/girolamo-cardano"},"work":{"title":"Opera omnia. Vol. 1","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/girolamo-cardano/opera-omnia-vol-1","urn":null},"verse":false,"words":238,"text":"Nam modus ipse agendi, cùm ex nihilo vniuersum, imò haec vniuersa fiunt, infinitam ostendit potestatem, ne infinities infinitum esse necesse sit, si haec infinita forent. Etenim non in producto haec est immensitas, sed in te ipso. Auge in nobis lumen diuinitatis tuae, si si tua arcana vis vt pandam? Quid enim hoc est, momento ipso omne tempus comprehendisse, vt mille anni nobis, nec dies vna tibi sint? neque rursus mille tibi anni nobis vna dies? Quota enim pars vitae tuae aeternae sunt mille anni, non vitae nostrae diecula, quantumuis etiam longissimae, certa portio est: vt etiam mille anni nobis, cum aestimatione rerum nostrarum, maximum contineant spatium temporis; in te cùm minima sint portio diuinae vitae, imò ne portio quidem, vicem puncti, & minus quàm dieculae obtinebunt. Quam rem cùm ego mecum reputo, vix vllam felicitatem tam diuturnam, tamque magnam esse posse reor, quae homines s saperent, beatos reddere queat: atque ob id in dies ratione ipsa suadente, minùs ac minùs ad humana haec bona, fortunaeque dona optanda, cupidus euado. Sed iam quasi sub hyemis niuibus ac glacie totus torpeo. Vtinam mihi, ô Numen praesentissimum, des, vt tam tui tuarumque rerum amore ardeam, vt in mortalibus refrixi. Sed video id necessariò contingere, vt priùs veterem hunc sordidumque hominem exuamus, quàm illum splendidum & purum induamus: quamobrem non NNn non leuis muneris esse duco, iam illum madeuntes, ne non semper terra ab eis irrigaretur, fecisti fontes & flumina: quique eognâ ex parte exuisse.","prev":{"citation":"Opera omnia. Vol. 1 697.6-9","label":"697.6 to 697.9","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/girolamo-cardano/opera-omnia-vol-1/697.6","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/girolamo-cardano/opera-omnia-vol-1/697.6"},"next":{"citation":"Opera omnia. Vol. 1 698.1-4","label":"698.1 to 698.4","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/girolamo-cardano/opera-omnia-vol-1/698.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/girolamo-cardano/opera-omnia-vol-1/698.1"},"credit":{"text":"Girolamo Cardano, Opera omnia. Vol. 1. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}