{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Opera omnia. Vol. 1 7-2","citation":"Girolamo Cardano, Opera omnia. Vol. 1 7-2","ref":"7-2","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/girolamo-cardano/opera-omnia-vol-1/7-2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/girolamo-cardano/opera-omnia-vol-1/7-2","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/girolamo-cardano/opera-omnia-vol-1/7-2.md","author":{"name":"Girolamo Cardano","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/girolamo-cardano"},"work":{"title":"Opera omnia. Vol. 1","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/girolamo-cardano/opera-omnia-vol-1","urn":null},"verse":false,"words":191,"text":"CAPVT VII. De Exercitatione. B initio, omni genere meditationis glaAdiatoriae operam dedi, adeò vt apud istos praeferoces, in aliquo numero essem, ludebam gladio, & solo, & cum scuto oblongo, & rotundo magno, & paruo: & cum pugione ac gladio, sarissa, hastis, tum vero gladio, pallio satis commodè insiliebam equum ligneum: Noram inermis eripere habenti pugionem euaginatum: cursu saltu me exercebam, satis validus in hoc, nam brachiis minus ob exilitatem. Equitandi, natandi, exonerandi machinas igneas parum confidens: ad eo vt fulmina quasi Deorum iram perhorrescerem. Eram enim natura timidus, artis peritia fortis: vnde & in numerum militum umultuariorum adscriptus sum. Noctu etiam aduersus decreta Principum, armatus inambulabam vrbes, in quibus degebam. Die armatus incedebam soleis plumbeis ponderis octo librarum, noctu velo laneo nigro facie tectus, calceis ex Endromide. Exercebar mul tis diebus à summo mane ad vesperam vsque armatus; sudoreque madidus operam dabam musicis instrumentis, nocte tota saepe ad diem vsque vagabar. Vbi Medicinae operam dedi, equis & mulis vectus sum: sed pedibus magis, ab anno M. D. Ixii. carpento vehi coepi Bononiae, Romaeque, atque in hoc persto: mane exeo carpento, pedibus redeo: leuioribus vestibus à prandio, grauioribus perpetuo dum vehor. c res ex tenus enim ex ea ta","prev":{"citation":"Opera omnia. Vol. 1 7","label":"CAPVT VI","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/girolamo-cardano/opera-omnia-vol-1/7","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/girolamo-cardano/opera-omnia-vol-1/7"},"next":{"citation":"Opera omnia. Vol. 1 8.1-5","label":"8.1 to 8.5","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/girolamo-cardano/opera-omnia-vol-1/8.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/girolamo-cardano/opera-omnia-vol-1/8.1"},"credit":{"text":"Girolamo Cardano, Opera omnia. Vol. 1. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}