{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Opera omnia. Vol. 1 79.5-9","citation":"Girolamo Cardano, Opera omnia. Vol. 1 79.5-9","ref":"79.5","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/girolamo-cardano/opera-omnia-vol-1/79.5","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/girolamo-cardano/opera-omnia-vol-1/79.5","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/girolamo-cardano/opera-omnia-vol-1/79.5.md","author":{"name":"Girolamo Cardano","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/girolamo-cardano"},"work":{"title":"Opera omnia. Vol. 1","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/girolamo-cardano/opera-omnia-vol-1","urn":null},"verse":false,"words":307,"text":"Daemon est autem quicunque sapiens est cum corpore. Et vt bre uiter dicam, ac clarè eloquar non solum quoc ego sentio, sed quod verissimum est, & mihi planè perspectum, haec humana foelicita etiam cum sapientia iuncta somnium est: sine autem ea, fabula mera. Sed decipiuntur honunes, cum non attingant limites sapientiae. Donec enim haerent sensibus, sunt auari, am bitiosique, inde ob id rapaces, perfidique, atque beatos se existimant, non secus ac qui scabie graui tenetur, cum se affatim scalpserit. Ob id ergo non bene iudicant homines de his quae nesciunt. Optima igitur conditio humana animam habere praestantem, foecundam, ornatam disciplinis, rebus reconditis instructam. Credendum est autem in hoc his qui vtramque conditionem experti sunt. Nos enim per Deum fortunam nostram exiguam atque in aetate senili cum ditissimo iuuene, sed imperito, non commutaremus. Multò minus Aristotelem, aut Ciceronem, qui hoc apertè negauit se facturum, existimandum est. Minime autem omnium Platonem, aut Socratem, imo nec Epicurum ipsum voluptatis laudatorem. Vt ergo neque equo, neque puero credendum esset praeferentibus conditionem suam tanquam foelicissimam, quòd aliam meliorem non norint: ita neque diuiti, qui sapientiam non norit, sapientibus foelicitate se praeferenti, quòd talem se existimet ab aliis que imperitis existimetur. Nam & pueri à pue ris, & equi ab equis ea ratione beatiores iudicantur, & si aliter esset, quid prohibet ne nos diis beatiores arbitremur, cùm quanta sit & qualis beatitas illa experimento non assequamur? Voco autem sapientiam eam quae in li bris de Arcanis aeternitatis, de Fato, de Ani ma, de Subtilitate, deque Rerum varietate tradita est. Sed de his in libro de Dedicatione vberius atque plenius dictum est, quamob rem ad alia transeamus. Interim ergo visum est mihi vt ante iudicium quod de me expectabam, aliqua in publicum darem, non solum ob causas quas superius retuli, & quòd difficile sit admodum mortali non sibi placere, sed vt tempestiuè experirer, quàm grato animo eruditi nostra excepturi essent.","prev":{"citation":"Opera omnia. Vol. 1 79.1-4","label":"79.1 to 79.4","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/girolamo-cardano/opera-omnia-vol-1/79.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/girolamo-cardano/opera-omnia-vol-1/79.1"},"next":{"citation":"Opera omnia. Vol. 1 79.10-12","label":"79.10 to 79.12","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/girolamo-cardano/opera-omnia-vol-1/79.10","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/girolamo-cardano/opera-omnia-vol-1/79.10"},"credit":{"text":"Girolamo Cardano, Opera omnia. Vol. 1. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}