{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Opera omnia. Vol. 1 8","citation":"Girolamo Cardano, Opera omnia. Vol. 1 8","ref":"8","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/girolamo-cardano/opera-omnia-vol-1/8","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/girolamo-cardano/opera-omnia-vol-1/8","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/girolamo-cardano/opera-omnia-vol-1/8.md","author":{"name":"Girolamo Cardano","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/girolamo-cardano"},"work":{"title":"Opera omnia. Vol. 1","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/girolamo-cardano/opera-omnia-vol-1","urn":null},"verse":false,"words":350,"text":"CAPVT IX. Cogitatio de nomine perpetuando. PErpetuandi nominis rationem, & votum, A tam cito inij quàm serò spectare potui namque haud dubiè duplicem esse intelligebam vitam, solidam, & communem animalibus ac stirpibus: Et propriam homini gloriae atque actorum studioso. Verùm in prima naturam defuisse, votum reliquisse; in altera nihil fore quo sperare deberem, non opes, potentiam, firmam valetudinem, robur, familiam, industriam aliquam propriam: non saltem vel linguae Latinae peritiam, non amicos, non quicquam in parentibus nisi miserum & abiectum. Post aliquot annos, somnio in spem huius secundae iniectus sum: modum tamen non videbam, nisi quantum miraculo ad intelligendum Latinam linguam adiutus fui. Verùm reuocatus ratione ab huiusmodi desiderio, vt nihil inanius ea spe, nedum voto solo animaduerterem. Scribes, inquam, quomodo legenda: Et de qua re praeclara, & adeò cibi nota vt desiderare legentes possint? quo stylo, qua sermonis elegantia, vt legere sustineant? sit vt legant? nonne aeuo praeterlapente in singulos dies fiet auctio, vt prius scripta contemnantur, nedum negliganturi At durabunt aliquot annis? quot? centum? mille? decies mille? ostendo exemplum, vel vnum inter tot millia? Atque omnino cum desitura sint etiam, si per reditus Mundus renouaretur, vt Academici volunt non minus quam, si vt initium habuit, & finem accepturus est, nil interest, an post decimam diem, an decem millia myriadum annorum? Nihil vtrunque, & ex aequo ad aeternitatis spatium. Interim tu discruciaberis spe, metu torqueberis, laboribus eneruaberis? quicquid vitae est reliquum suauis amittes. O egregium inuentum! Sed tamen Caesar, Alexander, Annibal, Scipio, Curtius, Herostratus etiam cum vitae dispendio, cum summa infamia, cum cruciatu maximo, hanc spem cunctis praetulerunt? sit ita: cùm nihil sit: tamen ad metam iam prope accesserant: rationem illam Philosophorum non viderant: multo minus inierant; iam multa ad hoc parata habuerant: Et tamen quis negat stultos prorsus fuisse: vt etiam ex illa Ode 29. lib. 3. Tyrrhena regum progenies, ipsius Horatij iudicio dignoscitur. Placet illud Ille potens sui Latusque deget: cui licet in diem Dixisse, vixi, cras vel atra Nube polum, pater occupato, Vel sole puro; non tamen irritum Quodcunque retro est efficiet, neque Diffinget, infectumque reddet, Quod fugiens semel hora vexit. Concluserat autem rem prius paucis, dicens: Quod adest memento componere aequus. Id","prev":{"citation":"Opera omnia. Vol. 1 8.6-9","label":"8.6 to 8.9","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/girolamo-cardano/opera-omnia-vol-1/8.6","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/girolamo-cardano/opera-omnia-vol-1/8.6"},"next":{"citation":"Opera omnia. Vol. 1 8-2","label":"CAPVT IX","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/girolamo-cardano/opera-omnia-vol-1/8-2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/girolamo-cardano/opera-omnia-vol-1/8-2"},"credit":{"text":"Girolamo Cardano, Opera omnia. Vol. 1. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}