{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Opera omnia. Vol. 1 8-2","citation":"Girolamo Cardano, Opera omnia. Vol. 1 8-2","ref":"8-2","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/girolamo-cardano/opera-omnia-vol-1/8-2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/girolamo-cardano/opera-omnia-vol-1/8-2","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/girolamo-cardano/opera-omnia-vol-1/8-2.md","author":{"name":"Girolamo Cardano","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/girolamo-cardano"},"work":{"title":"Opera omnia. Vol. 1","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/girolamo-cardano/opera-omnia-vol-1","urn":null},"verse":false,"words":253,"text":"est praesentibus rectius quam potes dispositis vti. At Caesari, atque Annibali, & Alexandro hoc fuit consilium, proprium nomen pro vita producere: simulque familiae, & suorum tum etiam Vrbis, aut Prouincae, atque interim gaudere partis: Fac vt inde potiti sint. At qualis finis? Sylla veterum omnium labores, & quaecumque ante se, ac iniracula perdidit: vnusquisque sequentium familias ac suos: namque Iuliorum familia, prorsus à Commodo Imperatore sublata est, dum adulterinus tot modis Princeps, suspectum habet quodcunque legitimum germen. Similiter & patriam perdidit. Vbi nunc enim Romanorum Imperium? ridicula res & inaudita, in Germania. Quanto igitur melius fuisset superesse Iulios adeò claros, Aeneae stirpem? Romanos orbis Dominos esse, quàm vanis istis nominibus, laruas stuppeosque homines decorari? Itaque si perpetua est anima, quid opus est vanis nominibus? si interit: quid prosunt? si Generatio finem habitura est, finientur haec omnia, supereruntque eo modo quo lepores & cuniculi? Ergo nil mirum est, me illo amore coactum flagrare; at nunc mirum est, his ntellectis posse, & tamen mansit haec stolida cupiditas. Nam Caesaris & illorum stultum fuit consilium: at cupiditas mea gloriae, inter tot & aduersa, & impedimenta, stolida non tantum stulta. Non tamen vnquam concupiui gloriam aut honores: imò spreui, cupe rem notum esse quod sim, non opto vt sciatur, qualis sim. De stirpe scio quàm inuoluta sit res, & quam parum prospicere illi possimus. Itaque quàm licuit vixi mihi: & in aliquam spem futurorum, praesentia spreui. Ergo si aliqua est excusatio propositi nostri, ea esset, vt intermedio tempore, qualicunque modo possem, superessem. Haec enim videtur honesta, quae & si nos fallat spes, votum tamen naturale cum sit, laude dignum est.","prev":{"citation":"Opera omnia. Vol. 1 8","label":"CAPVT IX","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/girolamo-cardano/opera-omnia-vol-1/8","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/girolamo-cardano/opera-omnia-vol-1/8"},"next":{"citation":"Opera omnia. Vol. 1 8-3","label":"CAPVT X","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/girolamo-cardano/opera-omnia-vol-1/8-3","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/girolamo-cardano/opera-omnia-vol-1/8-3"},"credit":{"text":"Girolamo Cardano, Opera omnia. Vol. 1. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}