{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Opera omnia. Vol. 1 80.1-4","citation":"Girolamo Cardano, Opera omnia. Vol. 1 80.1-4","ref":"80.1","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/girolamo-cardano/opera-omnia-vol-1/80.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/girolamo-cardano/opera-omnia-vol-1/80.1","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/girolamo-cardano/opera-omnia-vol-1/80.1.md","author":{"name":"Girolamo Cardano","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/girolamo-cardano"},"work":{"title":"Opera omnia. Vol. 1","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/girolamo-cardano/opera-omnia-vol-1","urn":null},"verse":false,"words":289,"text":"Vnde tot contradictiones in eius scriptis emanarunt; nobis autem illud Iurisconsultorum maximè conuenit, dicentium, Erubescimus, cum sine lege loquimur. Itaque tamen ob id, tum ob id, tum ob alias causas superius enarratas laboriosissimo scribendi genere vsi sumus. Nec etiam parum fuit in tot legis dissidiis magno plausu ab omnibus exceptos, passimque impressos: praesertim in tam vario argumenti genere, cum quorundam libri quos etiam solos ediderant, sub censura fuerint. Et eò magis cùm illis tot amici essent nobis tot aemuli. Similiter & in grauissimo hoc bello liberè, vt ingenuum decet virum, lo cutum esse, nec quemquam offendisse, majus est, quàm quod sapientiae meae tribuam. Quid dicam de contentione accusationibusque mutuis caeterorum, Erasmi & Budaei, Fucsij & Cornarij, Vessallij & Syluij, Nizolij & Maioragij: nobis ad hanc vsque diem nihil tale contigit. Nam & si Nicolaus Tartalea libris materna lingua editis nos calumniatur, impudentiae tamen ac stultitiae suae non aliud testimonium quaeras, quam ipsos illius libros, ir quibus nominatim splendidiorem vnumquenque è ciuibus suis proscindit: adeò vt nemo dubitet insanisse hominem aliquo infortunio; imo nec vel vnum accusat dictum nostrum, aut sententiam, sed solum iniurias congessit. Scis etiam quomodo publicè victus à Ludouico Ferrario in aede Franciscanorum palinodiam canere non solum sit coactus, sed & pollicitus scriptis mandare, quod tamen non praestiti; verùm abstinens à maledictis in posterum, vt dixi, contra ciues suos exarsit. Et tamen ne quis forsan maiora existimet quae non nouit, non aliud in tot locis obiicit, quàm quòd regulam vnam Arithmeticae, licet etiam sub suo nomine, tamen eo inuito, publicauerim. Habes igitur summam accusationis, quan toties repetit, vt satis constet vel inimicissim iudicio, neque errorem in scriptis, neque crimen in vita inueniri potuisse; adeò vt nisi no tum esset quanta contentione id egerit, fictum à me hoc negocium ad gloriam augendam sufpicari quis posset.","prev":{"citation":"Opera omnia. Vol. 1 79.10-12","label":"79.10 to 79.12","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/girolamo-cardano/opera-omnia-vol-1/79.10","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/girolamo-cardano/opera-omnia-vol-1/79.10"},"next":{"citation":"Opera omnia. Vol. 1 80.5-6","label":"80.5 to 80.6","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/girolamo-cardano/opera-omnia-vol-1/80.5","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/girolamo-cardano/opera-omnia-vol-1/80.5"},"credit":{"text":"Girolamo Cardano, Opera omnia. Vol. 1. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}